Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Obiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. de uobis, inquiunt, dicit scriptura: qui iudicat iustum in- [*]( 1 epist. Parm. Esai. 5, 20 5 Eccli. 2, 16 10 Pa. 9, 21 21 Esai. 5, 20 26 epist. Parm. 27 Prou. 17, 15 ) [*]( 2 ne] non quo M quo a 3 se non a ad usque p intelli(-e-P)gant MPa 6 perdiderint FH 8 committitur M hi] hii P in eos Ma. 9 in uno Ff 11 benedicetur DMPGml benedicitur cet. v 12 et om. MPa 13 inuenientur EmlGI per-partem M parte donati Gf 14 tolerare debuerunt FGy 18 saluo pacis uinculo pr. om. M 19 inprobat (in 8. I. m2) D 20 quo] quod a 24 est alt. om. M 26 «terum D )

47
iustum, iniustum uero iustum, execrabilis aput deum. cur non ista execratio potius in illos cadit, qui uniuersum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? hoc ergo modo quod iustum est iudicarunt iniustum, quod autem iniustum est iudicarunt iustum, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tamquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant, discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem ab ullis malis posse maculari, atque ita sentiant, in qua perditione iaceant qui propter falsa siue uera — non enim hoc nunc quaeritur — crimina Afrorum unitatem spiritus in uinculo pacis non seruant cum orbe terrarum. qui si dicerent: \'nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani\', impudentissime dicerent. deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminans quamuis cum zizaniis a diabolo superseminatis tamen usque ad messem crescere praenuntiauit; unde etsi homines ipsos minus nouimus, esse tamen eos ideo nouimus, quia mentiri deum non potuisse fide certissima retinemus. cum ergo sacrilega impudentia dicerent: \'nescimus utrum sint in cetero terrarum orbe boni christiani,\' uideant qua insania dicere audeant — cotidie enim non dubitant dicere —: (scimus non ibi esse christianos\'. aliud est utique \'nescimus an sint\', aliud \'scimus quod non sint\': utrumque infidele et impium est. sed si detestandus est qui dicit: \'nescio an uera dixerit deus\', quid est ille qui dicit: \'scio quod non uera dixerit deus\'? [*]( 14 cf. Eph. 4, 3 ) [*]( 1 est apud Ma 6 iniustum iudicarunt G1 quod autem (et quod P) -iustum om. Ma 13 nunc om. GH quaeritur nunc v 18 seminamus M seminata v 21 esse bonos tamen ideo nouimus eos EI 22 dicant EGI, cf. p. 23, 8 23 orbe terrarum MGIv 24 enim ODJ. DP 25 pr. non om. H dubitabant M ibi non M 26 utique] enim M 27 et infidele et p 28 quid] quis Ma )
48