Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Sed tamen uideamus unde iste doceat quod affirmat. cum scriptum sit, inquit: modicum fermenti totam massam corrumpit. dixit hoc Parmenianus atque abiit nec ei nunc ostendi potest in parte Donati non solum modicum fermenti, sed multum ueneni ex illis ouis aspidum ruptis et praeualidis iam serpentibus pro Primiano damnatis et ad Primianum iterum reuocatis. sed correcti sunt, inquit. deo gratias. si uerum est, non inuideo. atque utinam perfecte id fiat. si enim a Maximianistis redire ad partem Donati nonnullus correctionis est gradus, quanto uerior perfectiorque correctio est ab ipsa parte Donati ad unitatem catholicam remeare! et Tychonius quidem multa dixit, (per) quae illis temporibus et, sicut interior nouerat, quam non modico sed multo fermento suo totam suam massam nollent fateri corruptam, qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum fermentatum esse criminarentur. sed ego istos miror, si adhuc eis placet haec apostolica uerba sic intellegere, ita eos Optatum Gildonianum uelle defendere, ut nec modicum fermenti eum fuisse concedant. quodsi uel hoc concedunt, quam magnam putant esse massam suam, ut non potuerit tota corrumpi? aut si in eis solis eorrupta est quibus placebat Optatus, experti discant intellegere quod legunt, quia in his est massa tota, ad quos pertinet quod dicitur totum siue bonum siue malum. ad eos autem pertinet qui consentiunt; ad eos autem qui non consentiunt omnino non pertinet, et ideo disciplina ecclesiastica corrigendum est, ne ad multos persuadendo perueniat. quod ubi fieri permittit ratio pacis et non fit, ipsa neglegentia culpam trahit et in periculo consentiendi est per desidiam corrigendi. [*]( 4 epist. Parm. I Cor. 5, 6 7 cf. Esai. 59, 5 et supra II 3, 7 9 epist. Parm. 25 cf. II Cor. 5, 10 ) [*]( 4 fermentum Ma 8 parmiano Pml 10 id perfecte y 12 quando F 14 tichonius a per addidi 16 suo om. Ma 18 apostoJica DMPv epistolae cet. 20 ut om. P 22 solisJ add. tota j3 23 placet p 24 in his est] inest FGf, om. H tota massa a 25 autem om. M$30 corrigenda F ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 7 )