Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Quod contra legem esse diuinam, inquit, nullus qui legem ueneratur ignorat. adhuc ista uerba communiter dici possunt. potest enim et alius dicere: (quod secundum legem esse diuinam nullus qui legem ueneratur ignorat.\' sed opus est probare, non dicere. attendamus ergo quemadmodum probet quid enim prodest, inquit, innocentiam custodisse, si cum reis mixtus es et obnoxius? sane, si ita est, non innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est. mixtus enim reis et obnoxius nisi per conscientiae maculatam consensionem nullus recte dici potest. qui uero implet quod scriptum est: iusto nihil placet iniquum, ubilibet eum uersari quaelibet necessitas cogat, misceri iniquitatibus non potest. uel quomodo, inquit, incorruptus poteris permanere qui corruptis sociaris? ita plane, si sociatur, id est si mali aliquid cum eis committit aut committentibus fauet; si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. porro si addat tertium, ut non sit in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia et arguat uel etiam, si eam personam gerit et ratio conseruandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, remoueat etiam uel ab aliquo gradu honoris uel ab ipsa communione sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis impleuit. ubi autem cetera impediuntur, illa [*]( 4 epist. Parm. 9 epist. Parm. 14 Prou. 12, 21 16 epist. Parm. 20 cf. Ps. 140, 5 ) [*]( 2 hanc om. a tertiam tamen EGv 5 ignorat ante qui tr. M 7 esse om. MF 10 ea scripsi est DMPa obnoxiis PmlFHf non post est om. Ma 12 obnoxiis MPmla concupiscentiae M 16 qui] si p 21 gerat M 22 ammittit DP et om. a 24 omnia] communia D 25 persequenti P faciat om. Hi 26 etiam om. EFGHI )