Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ex qua regula et illud intellegendum quod consequenter opponit dicens esse scriptum: sit uobis legitimum aeternum in progenies uestras diuidere in medio sanctorum et inreligiosorum et in medio mundorum et immundorum. tanto enim quisque melius hoc facit, quanto magis in ecclesia proficit. cum enim creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. et quamuis inter utrumque iam serui patris familias cognitione diuiderent atque distinguerent, iubentur ea tamen sinere crescere et hoc usque ad messem. sed haec hactenus. ea enim quae restant aliquanto diligentius ab alio exordio consideranda atque tractanda sunt.