Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iterum ad Timotheum idem apostolus: ne, inquit, communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua. docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit intellegendum sit. qui enim se ipsum castum seruat, non communicat peccatis alienis. si enim communicat consentit, si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non seruat. sed sane tandem aliquando euigilauit Parmenianus et attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe amore sententiae suae contra ueritatem oculos clausit. ait enim: an numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? et hoc est facinerosis non communicare, licet cum ipsis conuenias, eorum facta non facere. et tamen non totum dixit. parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum est ut displiceant, nisi redarguantur. aliud est enim non facere, aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud etiam redarguere. cur ergo ubi uidere coeperat statim se auertit et usque in finem noluit peruenire et uix trientem de toto posuit? an, sicut de populo fecerunt, etiam ueritatis sententiam praecidendam putauit? nos dicimus, quod, qui non facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam [*]( 9 epist. Parm. I Tim. 5, 22 18 epist. Parm. ) [*]( 2 et (xat) om, a 3 et] etiam M 7 ammittit D amittit Pml 11 serua] custodi a 14 ipsum om. a 15 conseruat F 16 tichonius MPa 18 an om. a annon quid P 19 facinoroais Ma 22 enim est Fv 23 id est non β 24 etiam om. F 26 etiam] et FHtJ ita et G sententiam ueritatis p 27 quod] quia F 29 paleas Fv )

96
conuersatur; ille autem tantummodo ait: (eorum facta non facere.\' et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam quemadmodum refellat uideamus.