Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille [*]( 4 cf. Matth. 21, 13 5 Leu. 11, 45 15 cf. Matth. 3, 12. 13, 37-43. 47-50 18 cf. Matth. 15, 14 20 cf. Rom. 3, 17 cf. Eph. 4, 2-3 23 epist. Parm. 24 II Par. 19, 2 27 cf. III Reg. 22 ) [*]( 1 quia hoc] hoc enim Ma 3 euitatum PF deuitandum E illut Dm1 uocatum est ab eo M 6 et om. Pa 7 si] ut v custodiunt F 13 non solum non] solum modo non F 17 littore FHIv 18 tollerent Pml 21 diuidendum ab inuicem Gj 23 iosafat D (passim) iossaphat Pm1 27 adj dum ad DmlP 28 adiuuabat Fv )

92
Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem [*]( 9 II Par. 19, 2-3 14 cf. Phil. 2, 21 15 cf. Phil. 1, 15. 17 16 Phil. 1, 18 24 II Cor. 6, 14-18 ) [*]( 1 michaeae Dm2MPa profetae ex profectae D 2 offuit DMP 3 clamantem M de] a a 4 contemtorem DPm2 6 profecta Dml dei p 7 ei om. M 9 dicitur ei MPa si om. Ma illum om. y 10 eis qui oderunt] ei contra Ma 12 uniuersis FHj 14 qui] quae F 17 adnuntietur E 20 arguat] reprehendat Ma 21 his v 23 praecipit DmJSy 25 est om. MPa et iniquitati] cum iniquitate p 26 quis] quae a autem om. EFI )
93
consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.