Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. ipse, inquit, dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur ? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset, [*]( 9 epist. Parm. 16 cf. Mattb. 3, 14. 11 22 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 3 sacramentum per se r 4 permanere Mm2 7 nobis exempla 7 9 accipi debeat Hi 13 atque] et PF 15 quoniam quidem MFH 16 baptizandus est F 18 ut non M 19 inquirere Gy 20 iam om. a quia] quidem quia M certe a 21 ipse om. EGHI tingere Hv 27 Pharisaei om. v a quo DmlPEGHI 28 cum etiam] et cum G, cum H )