Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quod ergo scriptum est deum dixisse: eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur, [*]( 19 cf. Phil. 2, 15 26 epist. Parm. I Reg. 2, 30 ) [*]( 1 consensus est] conuentio a belial Dm2MPa fldelis MF 2 quae] qui EmlFIv quis MEm2GH conuentio] consensus Ma 3 templum Ff 6 et separamini om. a 10 una ipsa M 11 concidunt v enim om. F coniungi cum 0 12 peccatum EGHI 13 uel om. EFGI 14 nisi qui FGj 15 cum om. Gf 16 belial Dm2MPa 17 et om. p desinat M 18 templum y 21 angustiantur EFHI 22 eorum scilicet malorum M )

94
ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi nutione autem populi contritio principis? aut quomodo non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo catholici non clarificant dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?