Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Qui male, inquit, credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non potest adornari. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. peruersum ergo non potest adornari, quia non ei [*]( 8 epist. Parm. 9 Eccle. 1, 15 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 14 27 Eccle. 1, 15 ) [*]( 1 donante FG H sine (sicut Dm2v) per Petrum dcleui post Petrum add. siue (sicut v) per iohannem FGr 3 latenter Dml 5 separati Ma 8 inquit male a inquid Dml credit H 10 potes FGIv adornare MEm2FGHIv 11 qui] fuerit qui Gr putauerat uerbi gratia v 18 commonitus Ma 17 suum pristinum errorem y 20 oppinione P deprauatam Gr postea om. Y 26 etiam] et GH, om. EI 27 potes Mm2FGIv adornare Ma )

90
ad ornamentum -ualeret sacramentum quod acceperat, si in fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda peruersitas.