Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint: (de caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos [*]( 26 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 illi a 3 nec est in caelo β 5 illi a et om. Ma 7 illi GI 10 alt. essent om. p 12 improbaremus nec diceremus Ma 14 si diceretur om. MPmla 15 ei om. H fuerit ei PF\'( 17 a iusto homine a ita] itaque M 19 acceperit β docent DP 20 fuerit ei ab homine datum Hr 22 per om. EGI 25 homo accipere a hoc em. a 27 quid si M )

88
ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo [*]( 15 lob. 16, 15 20 cf. Act. 1, 15. 2, 1-4 23 cf: Act. 10, 45 ) [*]( 1 acceperint F 11 haec dicebat] hoc ait GHv homine Dm1 12 utique de caelo MPa post inuenitur in EGHI sequuntur uerba lin. 17 posse tamen-accipere, quae suo loco omissa sunt a se testimoniis MPEFGHv 13 dicat Ma 14 se om. M 20 qui om. β 23 centurionem cornelium y 24 spiritu sancto PEGv 27 qui det] quidem DMEGI donante deo y )
89
dante siue per angelum, siue per hominem sanctum [siue per Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.