Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere, id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus, sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei [*]( 1 epist. Parm. 13 Matth. 23, 3 14 cf. Hier. 2, 13 17 cf. loh. 3, 5 18 cf. Hier. 15, 18 24 Apoc. 17, 15 26 Eccli. 31 (34), 30 ) [*]( 1 daturus M 3 facile] facere F (s. l.), G ualens (potens I) est (om. v) facere y 5 soluunt] ponunt Pml simulj similiter F 11 ad- monemus Pm2FI scilicet quia y si licet F obsint Fv 14 effodere a 15 quid] quis Ma 16 esse] est Cry uoluntatem a continere FHv 18 quomodo EGHI 20 annumeratus M 21 in om. a populum EGHI 22 significari aliquando a in apoealipsym G in Apocalypsi v 23 non del. P, om. Ma potius (om. que) Fv 24 sedet post illa tr. M 25 turbae] reges M 26 et illud quod FGy baptizantur F eis F, om. Mf )
71
prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a mortuis \\.am non moritur et mors ei ultra non dominabitur. oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant,
[*]( 1 ut-differam] cf. Cresc. II c. 24 sqq. 7 Hier. 10, 10 10 Ioh. 1, 33 11 Rom. 6, 9 14 Ps. 140, 5 21 Apoc. 3, 19 22 Prou. 27, 6 24 cf. Eccle. 10, 1 ) [*]( 1 proficit r eius] eorum F 2 inquisitione M accipiam M 4 baptizantur v 8 aliqui qui F 9 per] qui per y qui propter GH impietatem et iniquitatem a mortui sunt FGy m. dicuntur H 11 resurgens MPa a] ex PG 12 et om MPFr ei] illi MPa 13 ipse om. g 16 im(in-E}pinguet (3 21 illut D, item lin. 22 quem] quos Ma 22 aput Salomonem] ealomonis M 23 sunt om. M 24 repperiuntur sic DMP scilicet bonum odorem y 25 per] id est Ma bonam famam MGf ) 72
qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.