Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid opus est iam plura discutere? nisi forte illud mouebit, quod, cum probare Parmenianus uellet carnales homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex euangelio testimonium: quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est. quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et non per euangelium, in cuius praedicatione spiritus sanctus operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. ideoque apostolus cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: ego uos [*]( 4 cf. Eccle. 10, 1 11 n Cor. 2, 15. 14 12 Rom. 2, 24 19 cf. epist. Parm. 21 Ioh. 3, 6 27 I Cor. 4, 15 ) [*]( 1 iniquitatum codd. praeter DP 4 arbitror esse v eis D in (8. l.) eis P et hii M et hi F hi p 5 gratiam dei M 6 intuetur M paleas a 9 tardantor DPEm2 trahuntur MEmlGI retrahuntur FHv autem] ante M 11 sumus DPFH sumus deo cet. v 12 enim om. P 13 sic] si MmlP 14 alios sinceriores p 16 ipsos-confirmetur om. M 20 filios spiritales M 22 de] ex M 26 magistrum M diximus MPa 27 talibus filiis f )

73
genui nec addidisset: in Christo Iesu per euangelium, nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. euangelium autem fur quoque ludas sine detrimento credentium praedicauit, et fictos eorum id est occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. nam quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem uocet hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet adulterum? \'absit\', inquit, ut hoc sentiam\'. quomodo ergo adulter latens, cum aput eos praepositus esset, spiritales potuit filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? an forte tunc per manus eius uel Christus uel spiritus sanctus uel forte angelus baptizauit? si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus, cum uero baptizator latet malus, tunc deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti boni sed latentes mali, ut sic deo uel angelo baptizante sanctius renasci mereantur. hanc absurditatem si cogitant euitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum est: hic est qui baptizat in spiritu sancto.