Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur aput eos qui male uiuendo derelinquunt deum, siue lateant siue noti sint, non fiunt lacus detriti qui continere non ualent aquas, si hoc loco sacramentum baptismi intellegendum est? cur autem mendaces et infideles eorum non aquam mendacem sed ueracem uel dare [*]( 11 cf. Eccle. 10, 1 13 cf. Sap. 1, 5 24 cf. Hier. 2, 13 26 cf. Hier. 15, 18 ) [*]( 2 iis v fructibus Gmlr 3 adhibentur medicamenta FHv 4 elemosin. DPEFGHI elymosin. M 5 elemosinis DEFGHI elymosinis M helemosinis P 6 ammisit Dml et tibi] tibi F tibi tuum G tuum EI deus dimittat v 7 est opus misericordiae M 8 non jpr.] et non a 9 id] at F impia est y 11 morituros adhuc Y 15 intra EGI superius M 16 quod om. M uel quod P 17 quod] quia Ma 18 ueteri Ma 19 qui astutissima MF quia astutissima P quia stultissima cet. v hii M 22 potuit P 24 fiunt] fuerint a et si FHv in hoc Fv 25 cur] cum EHI autem om. Ma 26 eorum] add. ministri Gr )
69
uel habere creduntur? cur ab illorum mortuis qui baptizantur proficit aliquid lauatio eorum? cur peccatores eorum inpinguant oleo capita aliena? quid ibi muscae moriturae uel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suauitatis? quo priuilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus spiritus disciplinae? aut si fugit eos sanctus spiritus, quomodo per eos baptizatis datur? hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque impudentissime dicere, tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis. qui enim fictus est, tanto magis fictus est quanto magis latet. ab hoc igitur cum se auferat spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa dei gratia cogitandum est? hic omnino quid respondeant non inueniunt, quia malos apertos habere se negant. in quo quidem apertissime conuincuntur. sed quid ad nos? satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos esse aput se negare non possunt. per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus uiuerent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi expulsi sunt. si ergo nolunt credamus adhuc ibi esse aliquos tales,, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus spiritus de quo scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, quomodo baptizare potuerunt? cur non recensentur saltem qui uiuunt, ut accipiant baptismum, quem utique a fictis quos deserebat spiritus sanctus accipere nequiuerunt?
[*]( 1 cf. Eccli. 31 (34), 30 2 cf. Ps. 140, 5 3 cf. Eccle. 10, 1 5 cf. Sap. 1, 5 cf. Matth. 7, 15 9 epist. Parm. 23 Sap. 1, 5 ) [*]( 2 eorum alt. om. a 3 ibi] tibi v 4 quo] qui DmlPml 5 facti M 6 subtegunt Pml spiritus sanctus MPa 7 eos fugit y eos pr.] illos G, om. F spiritus sanctus MPa 8 atque] et Fv 11 igitur] ergo a auferat se M 12 quae] qui M erat M 13 quid] quod M 14 quia] qui Ma 17 esse malos M esse om. H apud se esse FGy 20 nolunt, nolo M credamus (dicamus EI) ergo si nolunt a ibi adhuc v 21 illic om. p 22 spiritus sanctus MPa 23 spiritus enim (om. EI) sanctus p effugiet a 25 saltim F ) 70
si autem dicunt: spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustifieandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile ualens, illos fugere istos fouere, illos culpare istos mundare, quam pro se quaestionem soluunt, simul cernant solutam esse pro nobis.