Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

At enim prophetauit Hieremias. quid prophetauit Hieremias? non habere, inquit, uerum baptismum cos qui relinquunt deum.. ait enim. expectauit caelum super istud et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit\'ltrae exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. habent enim certe etiam ipsi — non dicam: \'tales sunt\', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant — habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non [*]( 1 epist. Parm. 2 ibid. 3 Hier. 2, 12-13 7 Hier. 15, 18 9 Eccli. 31 (34), 30 10 Ps. 140, 5 11 Eccle. 10, 1 12 Sap. 1, 5 22 cf. Hier. 2, 13 ) [*]( 1 At] Et M At-uerum] Attendant igitur quid super his dicat iheremias (hierem. I) non habere scilicet uerum EI, cf. 18, 37 init. 2 in- quiunt v 3 dominum P istut D 4 inhorruit v 5 et me F 6 uitae] aquae uiuae Ma lacus sibi M 7 inquit mihi MPF inquit post mendax tr. GHv 9 post mortuo add. et iterum tangit mortuum (illum H) EHI prodest M 10 psalmo f oleum autem My 11 morientes M mortuae Pml 12 spiritus enim (om. EI) sanctus p 15 eo] haec M 16 ipsis] illis M 17 docuero intelligenda j illi soli Gy et] sed a 18 refugiant EGHv fugiant 1 et unde] quia non Gf 19 inde] dum Gr, om. F 20 enim] ergo H, om. EGI 21 sunt om. EGHI 22 et] etiam v )

67
corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa (est) ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseueranti praecepta uitae insuper dantur. omitto quod in concilio suo aduersus Maximianistas dixerunt: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. de quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam reuixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizauit. habent certe peccatores. nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni uidentur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. neque enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate faciunt — quod si ita est, certe uel tunc infeliciter peccant populos suos simulata humilitate fallentes -- aut non dicunt in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quod utique non de [*]( 1 cf. Hier. 15, 18 3 cf. Eccli. 31 (34), 30 4 I Tim. 5, 6 8 cf. Apoc. 3, 1-6 13 Sententia concilii Bagaiensis, cf. Ex. 14, 31 et , Cresc. IIII 16, 18. 31, 38 18 cf. Ps. 140, 5 23 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 etiam] et a 2 id est] idem Pml, om. a 3 utique] etiam Gr 4 dicens autem autem quae in deliciis (sic) M de om. a autem post uidua habet F, om. p 6 aput se] a praesepe P amplius est y 7 si ita MFGHm2y renuntiet F non om. Dml non habere mortuos y 8 est addidi 9 in om. Dm1 10 infra (s. s. uel intra) duas F numeratum Dm1 12 insuper (inferius H) dantur DMPFH insinuantur cet. v 13 aduersum p 14 ammodum Dml exemplum M 15 littora MFIv 16 si s. l. Dm1 19 esse om. a 20 non tundunt] contundunt M id om. M 21 uel certe MP tunc certe (om. uel) Em2FGHv, om. Emll ) [*]( 5* )
68
illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de his quae cotidie de saeculi amarissimis fluctibus humanae uitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. nam et peccatum quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat deus, magnum opus misericordiae est. quodsi hoc in oratione ficte, non ueraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia et uesana superbia, quod est certe immane peccatum. nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, sed iam mortuos multipliciter inueniri, siue fateantur siue conuincantur, ostendimus? fictos uero quos fugit spiritus sanctus disciplinae et sine intellectu perdite uiuentes quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt cogitent. nam et quicumque ibi latent mali — quod uel eo certum est, quod saepe proditi conuictique damnantur non de recentibus tantum factis, sed etiam de uetere consuetudine flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt — hi utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt.