Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Atque utinam uellent in his uerbis, quae de psalmo meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant sermones dei retro qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem, quomodo oderint disciplinam qui damnare audent orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus merito pro tanti furoris audacia secundum diuinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. eos sane cum fure concurrisse non dico, quia fure peior est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. an cum moechis [*]( 5 I Tim. 1, 7 7 Ps. 49, 16 13 Matth. 23, 2-3 17. 19 cf. Ps. 49, 17 24. 25 cf. Ps. 49, 18 ) [*]( 1 retrorsum EGHI currebus codd. praeter D 2 cum adulteris portionem EGHI post ponebus G1 ex Uulgata addunt: os tuum abundauit (hab. I) malitia et lingua (linga G) tua concinnabat dolos 3 tuum] cum DmlPml ei detrahebus F loquebaris (3, cf. Cresc. II 29, 37 610cuntur sic DMPEG 9 sciat sibi nihil GHv sibi sciat nichil EI 10 dei om. Ma faciat 1 11 quae FGHv 12 dominus imperat om. a docet in euangelio y 13 cathedra M super (in I) cathedram GHIv 17 quomodo non JFCY proiciunt EmlFGHIv 18 retrorsum EGI 19 quomodo non EmlGv odiunt Emll oderunt FGHv 23 gloriantur coronari M 24 furore M cucurrisse EFGHI 25 esse] est Pml clamabatur EGHI annon r )

65
particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium suarum cum gregibus ebriis circumcellionum die noctuque permixtos uagari turpiter sinunt? an non sedentes aduersus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos conuincere nequiuerunt, in hereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita aduersus filium matris suae, id est paruulum adhuc in fide et sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dum nesciens adhuc sequi deum patrem infirmus sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie ueritatis inlectus ab unitatis compage crudeli laceratione diuellitur? sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et maerent, cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? possunt enim dicere, si tamen iam ipsis rebus experti euigilant aliquando, possunt dicere mala singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant unitati facillime possunt conuinci, etiamsi difficillime confiteri. qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam uno mortifero uinculo pariter conligantur. [*]( 3. 6 cf. Ps. 49, 20 14 cf. Ezech. 9, 4 ) [*]( 1 forte om. S non om. y sanctimonialium Ma sanctimoniala ex sanctimoniale Pm2 4 suos om. M detrahent M 7 id est om. M 9 infirmum M 12 malefacta p 14 suo DmlP 15 quos FGf 17 iam om. Fv . ipsi Pm1 expergefacti -f, c/. 22, 42 sub fin. possunt, inquam, dicere Hv, om. EGI 18 nec approbant nec faciunt f 19 autem] tamcn EGHv 20 eos omnes a eos om. Pml 21 etiamsi] et EFI etsi GHv 22 qua] quia MPml 26 possunt MPmla ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 5 )
66