Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Obiciunt etiam quod dictum est in psalmis: peccatori autem dicit deus: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones. [*]( 5 lob. 9, 31 10 cf. lob. 9, 17 11 cf. Luc. 18, 10-14 22 epist. Parm. Ps. 49, 16-18. 20 ) [*]( 1 non mirum] nimirum M 2 sic scripsi si DMPEFGI, om. Hv pro populo] propulo Dml 3 exaudiantur EHI 5 peccatores FGy, cf. De bapt. V 20, 28. VII 26, 50 6 quia MPa deum oc colit p, cf. p. 60 7 7 facit H eiaudit Ma 10 profetam ex profectam D recognitum M 11 suppliciter om. p 12 Phar. et pufalicanus a fariseus M peccatorem] pnblicanum Gf 13 fariseum DP 14 sua om. MFH 17 itaque] utique FHv 18 omnem] hominem M 19 non omnem] hominem M 21 dictum est] dicitur MPa psalmo FBi 22 dixit Pa ut quid exponis iustificationes] quare tu enarras iustitias P 24 autem] uero β proiecisti Pp )

64
mones meos retro. si uidcbas furem, concurrebas cum eo et cum moechis particulam tuam ponebas. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. sed aperiant aliquando aures cordis et desinant esse non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. attendunt enim dictum peccatori: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? et non intellegunt ad hoc dictum, ut sciat nihil sibi prodesse uerba dei quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non facit, uerumtamen aliis prodesse qui etiam per malos audiunt et faciunt. quod dominus imperat, ipse dominus in euangelio docet dicens de Pharisaeis: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.