Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid quod etiam inuenitur in scripturis Balaam propheta non de populo Israhel sed alienigena conductus ab inimico, ut populo dei malediceret, conuersus a domino ad benedicendum, cuius uerba omnia bene inprecantis audimus et legimus, et cum aliud haberet in uoto, uerba tamen precantis et bona [*]( ,2 cf. Hebr. 6, 19. 9, 3. 12. 24 7 cf. I Cor. 12, 25-26 12 I Ioh. 2, 2 15 I Tim. 2, 5 16 cf. Gal. 3, 28 17 cf. Eph. 4, 3 22 cf. Num. 24 ) [*]( 2 ueli] templi uela M redditam] firmam EGI 5 etiam] et a ipsa M 6 ut] sed rogat ut Gj 9 cumpatiuntur D 11 ascendet DP ascende H ascendit MEFG ascendat Iv 15 constaret ratio 7 16 et pr.] est M 17 spiritus om. FH 19 quos MF 20 reliquimus Em2GHv 21 maiori Ma 22 Quid quod] Quod quid (ex qui) P Quid quod etiam] Cum etiam certum (cert. et. MEHI) sit quia peccatores (-rem H) deus audit, quod quidem (secundum quod EGI) Ma. balaham P 23 ihl D 24 benedicendum est Ma )

63
sunt et pro populo exaudiuntur a domino. unde non mirum est sic uerba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen non pro peruersitate praepositorum, sed pro deuotione populorum. uerumtamen quod scriptum est in euangelio: deus peccatorem non audit; sed si qui dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, ipsum exaudiet, non a domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant, unde ipsum dominum adhuc prophetam putabat. nam eum postea cognitum dei filium suppliciter adorauit. ipse autem dominus, cum in uno templo orarent publicanus et Pharisaeus, peccatorem confitentem peccata sua magis iustificatum dicit quam Pharisaeum iactantem merita sua, cui similes isti sunt. quamquam enim iustificatus destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur peccator orabat et peccata confitebatur et exauditus iustificatus est, ut desineret esse peccator. non itaque desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri ueritas testis est.