Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Homines enim omnes christiani inuicem se commendant orationibus suis. pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus uerusque mediator est, cuius typus quoniam praefigurabatur in sacerdote ueteris testamenti, nullus et illic inuenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, quamquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia [*]( 9 cf. Rom. 8, 34 14 cf. epist. Parm. 17 cf. Hier. 2, 13 19 cf. Eph. 4, 3 20. 23 cf. I Tim. 2, 5 26 cf. Eph. 4, 15. Rom. 12, 5 ) [*]( 1 ad] aput Gm1 apud MPEGm21 2 quam] hoc quam G1 3 sit] est et 8. script. sit F 4 dixit Ma scribo M\\i, c/. lin. 11 5 itaque p ut] et 1 6 habetis me M aput G apud EI Iesum Christum iustum om. M est om. FH 8 propitiatione FG1 11 diceretur] diceret Gf etiam om. a ita etiam M 13 apud EI et ego 1 parmeniano Pml 14 episcopum post loco tr. M 16 apostolum christi MPa 17 isti om. a fumusam Fml, add. aquam Ff 20 sunt Pm1 24 ueteri Dm1 25 et om. MPa )

62
membrum est corporis Christi et nouerat non per figuram in interiora ueli ad sancta sanctorum, sed per expressam et redditam ueritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam sed aeternam pro nobis intrasse maximum et uerissimum sacerdotem, ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat nec mediatorem se facit inter populum et deum, ut pro se orent inuicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro inuicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; ac sic oratio pro inuicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. nam si esset mediator Paulus, essent utique et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. in quo et nos unum sumus, si seruemus unitatem spiritus in uinculo pacis nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus, ne, cum defendere uolumus quod temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur maiore scelere damnare inauditos.