Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
In euangelio, inquit, scriptum est: deus peccatores non audiet; sed si quis dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audiet. et hic absoluta responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum [*](2 cf. I Macb. 4, 42 6 epiet. Parm. Iob. 9, 31 18 Prou. 24, 12 23 I lob. 2, 1-2 ) [*](2 ullo om. GHv 4 fornicante anima scripsi fornicantem animam codd. v celant E eis (i. e. sectatoribus suis) scripsi ei codd. v cf. p. 58, 7 adnlteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant audent se Fv 6 peccatorem MH, cf. p. 63, 5 7 audit MPa deum a colit p 8 facit a illum] hunc y audit Ma haec p 10 deum a 11 et ante illum add. 7 ergo sibi v 12 pro se om. F 14 separationis corporalis M 15 spiritalem] talem Ma 16 non exaudiri— malos om. a propter-ezandiri om. M 20 hoc Mm2 p malus episcopus v 22 deberet p 23 illa om. GHv)