Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet hominum, quamuis iam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit iustissime uiuere, non posse tamen esse sine aliquo uitio, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, et: qui [*]( 4 Leu. 22, 21 10 Hier. 9, 1 19 cf. I Cor. 5, 11. 6, 9-10 21 cf. Eph. 5, 5 25 Gal. 5, 17 26 I Ioh. 3, 9 - ) [*]( _2 coeperimus ante agere tr. M respondebunt Gf 3 sitpostf uitium tr. Hv, -om. MPEFGI 4 uitium aut maculam M 5 dona offerre MPFHi deo offerre dona G et] aut M habuit et uitium a 9 domino nostro codd. praeter DMP 12 exprimetur Fi 13 aliquid F, om. GlIv 14 et om. a 15 respondendum Pm1 16 dona offerre FHf deo offerre dona G ceteri post manibus tr. M 17 optulerat MPEH 18 ceteris collegis suis Gi pius M 19 adiunxerit apostolus (om. Paulus) p adiunxerat M 21 comparat P 22 quamlibet P 26 post carnem in D haec leguntur e margine archetypi inlata: Utrumque ab apostolo iohanne dictum est, eadem in mg. Pm2 )
59
natus est ex deo non peccat, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. quamuis enim, in quantum ex deo nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam sumus, quia nondum est absorta mors in uictoriam, quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omni modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum fidem filii dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus. nondum enim re, sed spe salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. quamdiu autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis nostri, non audeamus nos dicere carere omni uitio, ne ipsa superbia sit immanissimum uitium, et euigilemus aliquando atque uideamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia uitia uitabantur, illum praefigurari, qui cum esset deus factus est homo propter nos, solus uere agnus immaculatus et sacerdos sine uitio. ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in sancta sanctorum, populus autem stabat foris, sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem intrauit in secreta caelorum, ut ad dexteram patris interpellet pro nobis, populus autem cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius
[*](1 I Ioh. 1, 8 5 I Cor. 15, 54 6 cf. I Cor. 15, 52 7 cf. II Cor. 5, 7 8 I Ioh. 3, 2 9 Rom. 8, 24-25 13 cf. Rom. 8, 23 18 cf. I Petro 1, 19 19 cf. Leu. 16, 2. 34. Hebr. 9, 7. cf. Pet.il. II 105, 241 ) [*]( 2 nosmet Mf 3 enim om. M 5 nati sumus FG-f . est absorta DPH absorta (absorpta Fv) est MFGf uictoria MEGHI - 6 ut] et M omni modo] omnino EFv 8 speciem] spem EGHI 13 autem expect. per pat. corp. nostri redemptionem (3 redemtionem D 14 audemus M dicere carere nos 7 omnino M 15 sit om. Pml et euigilemus] euigilemus igitur Gf 18 propter nos homo 7 uerus G7, om. H 19 et om. M 21 resurrectionem suam Gr 22 interpellat Pml 23 ille cuius M episcopus F episcopus solus Gv epo sanus H 24 subscribens MPa ) 60
uerba respondet \'amen\'. usque adeo tunc, quando sine ulla macula et sine ullo uitio, quia non poterant animi, sacerdotum corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se audent ostentare pro sponso.