Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Sacrificia, inquit, impiorum execratio est domino; etenim inique o fferunt illa. iam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est, quo suam ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui uel ignorantur uel pro pace tolerantur, donec ipse ueniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania et uentilabro paleas a frumentis. quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, quae si etiam uera essent bonorum caritati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. nam unum atque idem sacrificium propter nomen dei, quod ibi inuocatur et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit; qui enim manducat et bibit indigne,. iudicium sibi manducat et bibit. non ait \'aliis*, sed [*]( 1 cf. Hebr. 7, 17 2 cf. Hebr. 6, 20 cf. Rom. 8, 34 3 Rom. 4, 25 6 Eccli. 34, 23 12 epist. Parm. Prou. 21, 27 15 cf. I Tim. 2, 5 17 cf. Matth. 13, 30 18 cf. Matth. 3, 12 20 cf. I Cor. 13, 7 26 I Cor. 11, 29 ) [*]( 1 bonis om. GHv in aeternum om. Hv 2 melchisedech MFHj 5 ergo oin. 0- 8 obitiunt M 11 retineret a 13 iniqui M illa] ea M 15 optulit MF 17 hac P promissis Pml 20 si uera etiam PF etiam si uera GHv etiam om. EI uera om. M 21 in unitate om. M forte ea M 22 persuaderi a 24 domini a ibi om. p 25 sanctum est 1 et tale a 26 acceserit Dwl 27 non ait-alt. bibit om. EGH )