Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
In Exodo. inquit, scriptum est: sacerdotes autem qui accedunt ad dominum deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos dominus, et iterum: et cum accedunt ministri ad altare sancti, non adducant in se delictum, ne moriantur, et illud in Leuitico: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. bene quod de ueteribus libris testimonia ista proponunt. dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem obfuerit uel in sacerdotibus uel inter populum constituto malus aut maculatus sacerdos. ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos deus semper a facie sua perdere minabatur; ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et ceteri boni; ubi Saul, ibi Dauid; ubi Hieremias, ubi Esaias, ubi Danihel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; sed sarcinam suam unusquisque portabat.