Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Dicit etiam Parmenianus hinc probari consceleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla postea facta est in ipsis prouinciis separatio populorum. quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint mali neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus manifestis arguebantur, ab ecclesiis perturbandis diuidendisque cessauerint atque ita factum sit, ut, cum quidam non accusarentur, quaedam uero incerta crimina pro certa pace deo dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et conuicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia decipere populos, nequaquam unitatis uinculum rumperetur neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praecisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio uera conuincentium praeualeret. [*]( 2 Rom. 3, 4 4 Ioh. 8, 44 10 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 ammissi Dnt1 4 quia om. DMFGHv qui enim G 5 mentimini in ras. Dm2 7 possidere quem M qui] quia EGHI hoc a, om. M 8 dicant EGI, cf. II 2, 4 extr. 12 fuerint] fiunt M 13 ammissa D postea] praeterea postea M propterea a 15 possint Ftnl 16 etiam om. M fuerint (fuerant F) proditi MPa 17 non arguebantur a 18 sit] est M 19 incerta D pro certa M pro certamina P certa cet. crimina] ras. in D, in qua mina dispicitur (fuit: in certamina), om. P 20 ita om. FI manifesta DMPGH, cf. manifestato scelere Petil. III 21, 25 24 magis] mala M\' )