Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus catholicae communionis Optatus siue de Lucilla pecunio sissima tunc et factiosissima femina, quam pro ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de ceteris factionis eius consortibus siue furibus ecclesiastici argenti siue ad episcopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue de Numidis episcopis, quos ista factio conuocauerat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco seruato, traditorem esse censuerunt, ut ei uidelicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret ecclesiis, episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita, quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: \'quod ciuibus tuis obicis, nec cognoscere potui nec damnare incognitum debui\', proferunt apostoli testimonium [*]( 3 cf. Optat. I 13 sqq. 13 cf. Cresc. III 27, 30. Optat. I 14 29 cf. epist. Parm. ) [*]( 9 numideis M numidiis P 16 absentis M 17 ipsis Ma 19 africanis Ma. 20 huiusmodi FH 25 uerba aut certe-lin. 27 audissent post incognitum debui extant in a quomodo eerte M 26 quem M illae P ille cet. v 27 innocens audisset Mx insuper (n add. m2) D contra] circa M, item infra 29 testimonium apostoli MPa )