Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Sed eligat quisque quod placet et, si contra caelestia fulgura mendacii terreni fumus aliquid praeualet, dimisso caelo euanescat in uentos. si enim Parmenianus non cathedrae suae faueret, magis eligeret scripturae dei credere quam collegis suis. deus enim dicit ad Iacob: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum. istos autem multo est utique credibilius, quia iam iusto iudicio fuerant improbati, ad sociandam communionem in illis partibus, ubi iam deus complebat quod promiserat patribus nostris, non esse admissos et propterea de sanctis dei sacerdotibus, a quibus recipi non meruerant, iactasse talia, quibus infirmos animos deceptarum a se plebium falsis rumoribus agitarent et temere credulas mentes superbia sui nominis inretitas ab orbis terrarum pace dirrumperent. quid hac stultitia, immo uero dementia repperitur insanius? in tot gentibus orbis terrarum et ex magna parte compleuit deus et adhuc complet, donec ad omnes omnino ueniat quod promisit, qui dixit: non relinquam, donec faciam quae locutus sum tecum, et isti iam credunt nuntiantibus non impleri quae promisit deus, et ideo ex partibus . terrarum in quibus iam impletum erat perisse Abrahae semen, quod est Christus, et euacuatas promissiones dei, quia ipsi [*]( 13. 25 Gen. 28, 15 ) [*]( 1 est EHv ipsos Ma. 2 multis M deo esse MPa 4 uenire F ubi M 6 hpc FG-r. 11 non post suae tr. MPx 13 relinquam te £ 16 sociandum Ev 17 nostris om. p 18 permissos DP, cf. p. 23, 1 sacerdotibus dei v 19 non recipi M 23 reperitur FGH 25 perueniat M relinquam te Gv )