Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos iudices et partes ex Africa conuenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas. ubi omnia suis credidit, qui nihil uicti potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat rursus eos ad Constantinum uenisse et, quia ibi quoque ultimo iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum esse criminatur. quibus omnibus consideratis qui sine studio partium iudicat eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire nolentibus. et certe orbis terrarum iudicibus credidit. qui autem Donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere, qui causam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum aduersus iudices murmura et crimina credula uanitate suscipiunt. qua in re si innocentes se dicunt et eos quos superatos uident nolunt temere credere ueritate superatos, quanto innocentiores sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, de quibus necesse est ut qui uicti fuerint conquerantur! non solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo uel tardo [*]( 10 cf. epist. Parm. ) [*]( 2 uana] una a refallitur M 3 audissent post partes extat in P 5 optinuerat MF 7 queammodum (sic) D sunt M 9 innocens esse f 12 qui DMPGH cui cet. v 14 ultimo] optimo M 18 litem] litterae M 19 et om. v 22 obtineret D optinere MF et om. DP 24 uident—superatos] scimus Ma 26 aliquid mali de ipsis iudicibus credere 7 27 fuerant (fuerunt H) Pa. 28 perdit D )