Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima ecclesia ex illis septem et, si placet, potissimum Philadelphia, quae mystico nomine per linguam Graecam fraternam intimat caritatem. audiamus igitur eius uocem nec eius loquatur palea, sed frumentum. si ergo dicat istis: \'quid in me arguitis, fratres, quid accusatis? quanto interuallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim audire potuistis. quid ibi tunc siue traditores siue traditorum uel accusatores uel damnatores siue innocentium uel calumniatores uel oppressores egerint, prorsus ignoro. sed ille dominus noster, qui emit totum orbem pretio sanguinis sui, cuius sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, inter uos et nos non spatia constituit uacua et nuda christianis; impleuit haec omnia sanctificatione nominis sui. in ipso quippe psalmo passionis non solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. ibi enim paulo post dicitur: reminiscentur et conuertentur [*]( 9 cf. Apoc. 1, 11 19 Ps. 21, 17--19 27 Pa. 21, 28—29 ) [*]( 2 innocenti utroque loco M 4 hominibus] omnibus a credere aliquid M 8 illorum D 9 et] etiam M 10 filadelfia M quae de MPa 11 uocem eius a 12 palea loquatur Ma si et cet.] de hoc anacolutho cf. Post gesta 4, 4 init. 14 nosce M 18 orbem DMPF mundum cet. v 19 profeta ex profecta D 20 meas om. F pedes] pedes meos Dm2MPa. 22 me om. M super uestem meam Mer., cf. Ep. c. Don. 8, 21 23 uos et nos DPI nos et uos cet. v 24 et impleuit EGl 26 quanti] quanto F )

32
ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. de causa itaque uestra tunc fortasse cogerer iudicare, si uel uicina essem uel ita remota, ut inter nos et uos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. per illas ad me transiit fama de uobis; ipsae de uicinitate causam uestram examinare potuerunt. quod si non factum est, uos neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos etiam ueniretis. si autem aliquid iudicatum est, date ueniam; non audeo uobis superatis temere credere et iudices uestros eadem temeritate damnare. accedit mihi aliud quod me plurimum moueat, quia, si uos innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero nos, qui bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris recto ecclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum iudicauerint, lacerare tamen maledictis et acerbis odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem suam perdiderit, etiam rebaptizare conamini, quid boni de illa uestra causa sentire poterimus? qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspicionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoc mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens esse non potui eis ad quos causa perducta est iudicibus potius quam uictis litigatoribus credidi? [*]( 2 patriae] familiae EGmlHmlI, cf. Petil. II 8, 19. Ep. c. Don. 8, 21. 19, 51 5 esset M 6 aliii D 7 emtae DM 8 conspectum DMP 9 transit EGHI de ciuitate Pml 10 est factum 7 14 mihi] huc v 15 mouet M 16 nihil uobis MPa 17 sumus conscii bene nobis M 18 quemammodum D (ubique) 19 aceruis D 22 illa] add. ipsa M 28 potui] potim D, fort. potuerim )
33
quibus iudicibus si non potius credidissem, etiamsi illi qui uicti sunt innocentes essent, ego innocens esse non possem. magno enim delicto implicaremur, si, cum corda humana non cerneremus, nec disciplinam ecclesiasticam teneremus, cum eis nollemus iudicantibus credere, ultra quos non potuit causa transire et per quos potuit ad nos fama percurrere. ab istis innocentibus impia diremptione discindens te innocentem dicis? quod utique si esses, cum uideres in scripturis sanctis messem domini tui ante ultimam segregationem et uentilationem a zizaniis et palea non posse separari, eligeres potius fortis esse in tolerandis malis quam impius in deserendis bonis). — quot enim ecclesiarum per orbem longe remotarum putamus esse istas et quam iustissimas uoces, quas in Philadelphia figuraui!