Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Cum enim diceret per Ossium Hispanum adiutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et inlibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem seruorum dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus episcopis causam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanae urbis episcopus. in quo iudicio, sicut ecclesiastica gesta testantur, quia uicti sunt isti et innocens Caecilianus inuentus est, eundem Miltiadem crimine traditionis accusant. quod quaero quando cognouerint. si enim ante iudicium, non sibi praeiudicare debuerunt, ut aput talem iudicem causam suam agere inciperent et ei praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, tale subire iudicium. si autem post dictam causam prolatamque sententiam eum traditorem didicisse (se) perhibent, usque adeo dementes sunt homines, ut contra iudices aput quos uicti sunt uictis litigatoribus credant? et tamen in his omnibus quamuis magna temeritate Italos et Gallos et Hispanos accusant relictis ceteris tam multis prouinciis atque gentibus, a quibus nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, Hispanorum atque Gallorum, etiamsi uera dicerentur. iam enim ceteras terras caeco more uel potius furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae partes essent in Africa — una, inquiunt, traditorum et altera innocentium —, [*]( 5 cf. epist. Parm. 27 cf. epist. Parm. ) [*]( 1 dispereant MPa timorem P 3 comminatur a 4 confitentur Pml 5 osium MPa 8 suos ipsos p, cf. I 1, 1. II 9, 19 extr. 9 arbitrio eius β 10 esse om. a militiades Dm1 melch(melc- MPFIl) iades MPa 13 meltiadem P melch(melc-)iadem Ma 14 quando] quomodo Ma. 15 aput ex caput D suam om. a 16 et] etiam a audierant MP 18 se addidi, om. codd. (se didicisse F) 21 prius et om. a accusat DP 24 possint F 25 enim om. EtnlGIv )

30
traditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. quae uana criminatio breuissime atque uerissime ita refellitur, quia, cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem esse crediderunt, quae causam suam aput uicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat. quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, quod pacifice ac religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo esse innocens potuit.