Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ex hoc factum est uirtutem, quae nunc est in homine iusto, perfectam hactenus nominari, ut ad eius perfectionem pertineat etiam ipsius inperfectionis et in ueritate cognitio et in humilitate confessio. tunc enim est secundum hanc infirmitatem pro suo modulo perfecta ista parua iustitia, quando etiam quid sibi desit intellegit. ideoque apostolus et inperfectum et perfectum se dicit: inperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit ac sitit, perfectum autem, quod et suam inperfectionem confiteri non erubescit et ut perueniat bene procedit, sicut possumus dicere perfectum esse uiatorem, cuius bene promouetur accessio, quamuis non perficiatur intentio, nisi fuerit facta peruentio. propterea cum dixisset: secundum iustitiam, quae in legecst, qui fuerim sine querella, mox addidit: quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. uerum tamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, [*]( 4. 6 II Cor. 12, 9 17 cf. Phil. 3, 12. 15 23 Phil. 3, 6-9 ) [*](1 summis C 2 salubrae V 3 anthidotum BCD 4 serpentium b h. 10 calafo B 7 actenusOC eatenus EF perfectio ex perficiO noti potest esseO 8 in ipsa inf. b 9enimestV 10 est ne.cessaria—factum est s.l-Om2 12 hoc] quo D 13 perfecta V actenusO eatenusEF 15 hancO (n s. eraslilt.) 17etperfectumowi.OB 19 exurit B ac]etO etexestO 21 promouetur] promeretur OB 24 querellaC 25 quem V haec] add mihi OB 29 detrimentum V detrim C )

509
uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo non habens meam iustitiam quae cx legeest, sed camquae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia infide. ecce apostolus secundum iustitiam, quae ex lege est, sine querella se fuisse non utique mendaciter dicit et tamen haec quae illi lucra fuerunt abicit propter Christum et damna, detrimenta et stercora existimat non solum haec, sed et cetera omnia, quae supra commemorauit, propter non qualemlibet, sed eminentem, sicut ipse dicit, scientiam Christi Iesu domini nostri, quam procul dubio adhuc in fide habebat, nondum in specie. tunc erit enim eminens Christi scientia, quando fuerit ita reuelatus, ut quod creditur uideatur. unde alio loco ita dicit: mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. cum Christus apparuerit, uitauestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria. hinc et ipse dominus: qui diligit m e, inquit, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo m e ipsum illi. hinc Iohannes euangelista: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. tunc erit eminens Christi scientia; nunc enim est quidem abscondita in fide, sed nondum eminens apparet in specie.

Abicit ergo illa beatus Paulus praeterita iustitiae suae tamquam detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciat et inueniatur [*]( 14 Col. 3,3. 4 17 Ioh. 14,21 20 I Ioh. 3, 2 27 cf. Pliil. 3, 8. 9 ) [*]( 1 etiam] tamen F esse existimaui D existimauit etiam C 3 sed ea r 4 exfideF 7 damna om. D et s.l. B,om.OCEFbd 8 hoc OliEFV super V 9 commemoraui 0 emincntem Op.c. 10 sicut ipse dicit om.l\' 12 enim erit Ebd enim om.OF ■ emines Oml emimeminensJ3 13 uideatur] reurlatur F 14et]utV 15 cum enim xps EF 16 cum illo apparebitisV cum illo om.0 17 ipse s.l.m\'2V 18 diligiturDF 19 manifestabo eiD mani- festabo ei EF 21 scimus] add. autem d 22 erimus ei B 23 eum om.C scientiam V nunc] non C 24 nondum enim C 25 specixe0 26 Abicit] absit F beatus ilIę D ille OBEF tam B 27 stercora rcputiret F\' lucrifaciantD )

510
in illo non habens suam iustitiam, quae ex lege est. quare suam, si ex lege est ? neque enim lex illa dei non est. quis hoc nisi Marcion et Manicheus et aliae similes pestes dixerunt ? cum ergo lex illa dei sit, iustitiam suam dicit esse, quae ex lege est; quam iustitiam suam noluit habere, sed proiecit ut stercora. cur ita, nisi quia hoc est, quod etiam superius demonstrauimus, eos esse sub lege, qui ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ? putant enim se arbitrii sui uiribus inplere legem iubentem et ista inplicati superbia ad gratiam non conuertuntur iuuantem. sic eos littera occidit aut aperte etiam sibi reos non faciendo quod praecipit aut putando se facere quod spiritali quae ex deo est non faciunt caritate. ita remanent aut aperte iniqui aut fallaciter iusti, in aperta iniquitate euidenter elisi, in fallaci iustitia insipienter elati. ac per hoc miro quidem modo, sed tamen uero iustitiam legis non inplet iustitia quae in lege est uel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. iustitia quippe legis inpletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. secundum iustitiam uero quae in lege est se fuisse sine querella in carne, non in spiritu dicit apostolus et iustitiam quae ex lege est suam dicit fuisse, non dei. intellegendum est igitur iustitiam legis non inpleri secundum iustitiam, quae in lege est uel ex lege, id est secundum iustitiam hominis, sed secundum iustitiam quae est in spiritu gratiae; ergo secundum iustitiam dei, hoc est quae homini ex deo est. quod planius et breuius ita dici potest: iustitiam legis non inpleri, eunt lex iubet et homo quasi suis uiribus facit, sed cum spiritus adiuuat et hominis non libera, sed dei gratia liberata uoluntas facit. legis itaque iustitia est iubere quod deo placet, uetare [*]( 6 cf. Rom. 6,14. 10, 3 10 cf. II Cor. 3, 6 17 cf. Rom. 8, 4 18 cf. Pdil. 3, 6. 9 ) [*](1 quare—lege est om.OBD,b (in mg. add-) suaTT 2 neque — est om.V marchion B 3 pestes 8. expo potestates D dixerit 0 dixerint BDV dixerant EFbd illa] add. ut dixi Db 6 etiam] iam B sseom O 9 ista] ita D istam placati superbiamOml 10 aut] utO sibi rei sunt EF 13 in aperta Exaperte0 •et elisi D elisi V (e s. eras. in) 14 qui I quidem D quodam Vb uero] iustoOB 15 ante legis add. uero OB iplent D iustitiam non quae D 16 legis cm.F 17 ambulant m2 ex amuiant 0 20 legis-iustitiam s.l-Oml 21 id-hominis IJm.O id est] sed B 22 hominis-iustitiam om.B sed secundum-in in tIIgD est in Oa.c. 23 dei onn EF hominis C,om.OB 24 legis] add. dei B 26 non ante hominis pon.OV,om. BEFd 27 uitare b )
511
quod displicet; in lege autem iustitia est seruire litterae et extra eam nullum dei adiutorium ad recte uiuendum requirere. cum enim dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi; addidit: quae est ex deo. ipsa est ergo iustitia dei, quam superbi ignorantes suam uolunt constituere. non enim propterea iustitia dei dicitur, quoniam deus ea iustus est, sed quia homini ex deo est.

Secundum hanc autem iustitiam dei, hoc est quae ex deo nobis est, nunc fides operatur per dilectionem. id autem operatur, quomodo perueniat homo ad eum, in quem modo non uidens credit. quem cum uiderit, tunc quod erat in fide per speculum in aenigmate, iam erit in specie facie ad faciem, tunc perficietur et ipsa dilectio. nimis quippe insipienter dicitur tantum amari deum, antequam uideatur, quantum amabitur, cum uidebitur. porro si in hac uita pio nemine dubitante quanto amplius diligimus deum, tanto sumus utique iustiores, quis dubitet piam ueramque iustitiam, cum fuerit dilectio dei perfecta, tunc perfici? tunc ergo lex, ita ut nihil omnino desit, inplebitur, cuius legis secundum apostolum plenitudo dilectio est. ac per hoc cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo iustitia in fide, deinde subiunxit: a d cognoscendum eum et uirtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius. haec omnia nondum plena et perfecta in apostolo erant, sed tamquam in uia positus ad eorum plenitudinem perfectionemque currebat. nam quomodo iam perfecte cognouerat Christum, qui dicit alio loco: nunc scio exparte, tuncautem cognoscam sicut et cognitus sum ? et quomodo iam [*]( 3 Phil. 3, 9 5 cf. Rom. 10, 3 9 cf. Gal. 5, 6 11 cf. I Cor. 13, 12 1SRam. 13, 10 19 Phil. 3, 9. 10 27 I Cor. 13, 12 ) [*](1 displicit V displicet et OB 2 ei EF 3 meam] eam CEF iustitia est EF 4 cst post quae om. OB 5 ex deo est D ego Oml quam-dicitur om D 7 nec dicitur quoniarn D ea om. b 9 autem] 5 Db 11 in fide om-OB enigmate V 12 in specie] inspectio D etotn.D 13 deus B 16 ueram piamque EF 17 nichil Om1B 19 dilectiocr0 (nis eras.) meam] eam CEF 20 iustitia 0 estexlegeCT\' post quae alt. eras. et 0 22 deinde] de D subiuncxit C subiungit OB agnoscendum EFY ignoscendum C noscendum OB, cf. 92,14 24 nundum B semper 26 perfecte iam DV perfecte iam non C )

512
perfecte cognouerat uirtutem resurrectionis eius, cui restabat eam plenius tempore resurrectionis carnis experiendo cognoscere? et quomodo iam perfecte cognouerat communicationem passionum eius nondum pro illo passionem mortis expertus? denique addit et dicit: siquo modo occurram in resurrectionem mortuorum, ac deinde ait: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. quid ergo se confitetur nondum accepisse et in quo nondum esse perfectum nisi in ca iustitia, quae ex deo est, quam concupiscens noluit suam habere, quae ex lege est? hinc enim loquebatur et ista fuit causa, ut haec diceret resistens inimicis gratiae dei, pro qua largienda crucifixus est Christus; ex quorum genere etiam isti sunt.