Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nam ex quo loco suscepit haec dicere, sic exorsus est: uidete canes, uidete malos operarios, uidete concisionem. nos enim sumus circumcisio qui spiritudeoseruimus — uel, sicut nonnulli codices habent, qui spiritui deo uel spiritui dei seruimus — et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fidentes. hinc manifestum est aduersus Iudaeos eum agere, qui carnaliter obseruantes legem et suam iustitiam uolentes constituere occidebantur littera, non uiuificabantur spiritu et in se gloriabantur, cum apostoli et omnes promissionis filii gloriarentur in Christo. deinde subiecit: quamquam ego habeam fiduciam in carne. siquis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego et enumerans omnia quae secundum carnem habent gloriam ad illud terminauit, ubi ait: secundum iustitiam, quae in lege est, qui fuerim sine querella. et cum [*]( 5 Phil. 3,11.12 14 Piiil. 3, 2 20 cf. Rom. 10, 3 cf. II Cor. 3, 6 22 cf. ICor. 1,31 23 Phil. 3, 4 26 Piiil. 3, 6 ) [*](1 eius resurrectionis DEFbd rcstat OBV 2 carnis om.D 3 perfccte om.B passionem Oml 4 non D addidit j) 5 resurrectione OBCEFV, sed. cf. 92,17 7 aut] ut F quod 0m2 quid ergo se] qui de ore V 8 nisi in] nisi ex b 10 ista] haec b 11 inimici C dei] christi b -largiendo C 12exquo gcnere OB 14 utfete canes om.V ; sed cf. 514,16 15 circumcisionem EF 17 pr. spiritu B 19 hic 0 manifes**tum 0 aduersus] apudEF 21 uiuificar.turO uificabanturD gloriebanturF 22 promi-siones V glorienturO 24 alius omOB fiduciam habere DEFbd 26 illum D (d s. m) terminatV iustiamO )

513
haec sibi omnino damna et detrimenta et stercora fuisse dixisset, ut Christum lucrifaceret, adiecit unde agitur: et inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex deo. huius ergo iustitiae perfectionem, quae non erit nisi in illa eminenti scientia Christi, propter quam sibi dixit omnia damnum esse, nondum se accepisse confessus est et propterea nondum esse perfectum. sequor autem, inquit, si conprehendam, in quoetadprehensussumaChristoIesu. tale est a dprehendam, in quo et adprehensus sum, quale est cognoscam, sicut et cognitus sum. fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror adprehendisse. unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. ordo uerborum est \'unum autem sequor\'. de quo uno bene intellegitur et dominus admonuisse Martham, ubi ait: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima. porro unum est necessarium. hoc iste uolens adprehendere tamquam in uia constitutus sequi se dixit ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. quis autem cunctetur, cum hoc quod sequi se adseuerat adprehenderit, tunc cum habiturum iustitiam aequalem iustitiae sanctorum angelorum, quorum neminem utique, ne magnitudine rcuelationum extollatur, satanae angelus colaphizat? deinde admonens eos qui possent illius iustitiae plenitudine iam se putare perfectos: quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus — tamquam [*]( 1 cf. Phil. 3,7. 8 2 Piiil. 3, 9 8 Phil. 3,12 11 I Cor. 13,12 Piiil. 3,13.14 17 Luc. 10,41.42 24 cf. II Cor. 12, 7 26 Phil. 3,15 ) [*](1 hoc OB 2 unde agitur om.Db igitur Vet) ut B 3 iustitiam meam DEFbd 7 accepisse se b 8 se. Quor F apprehendam bd 9 a] an B 10 apprehcsus D est om.EF 11 et cognoscamO 12 arbitor 0 conphcndisse T 13 sunt om.OB 14 secundum extensionem EF 18 sollita 0 circa] erga BD 20 constituas V 21 post uoc. eras. inO Christo] dnoO 22 adprehendcret V habiturum eum DEFbd 24 quorum om.0 25 colaficauit 0 colafizibit B possiut V 26 plenitudinem O seputare ezscpulturaeO quodquotF 27 inquit om.EF tamquam si EF ) [*]( LX. August. VIII pars I. Yrba et Zyoha. ) [*]( 33 )
514
diceret: \'si secundum hominis mortalis capacitatem pro huius uitae modulo perfecti sumus, ad ipsam perfectionem hoc quoque pertinere intellegamus, ut angelica illa quae in Christi manifestatione nobis erit iustitia nondum nos perfectos esse sapiamus\' — et si quid aliter sapitis, inquit, hoc quoque uobis deus reuelabit. quomodo nisi ambulantibus et proficientibus in uia rectae fidei, donec ista peregrinatio finiatur et ad speciem ueniatur? unde consequenter adiunxit: uerum tamen, in quod peruenimus, in eo ambulemus. deinde concludit, ut caueantur illi, de quibus hic locus sermonis eius sumpsit exordium: coimitatores mei, inquit, estote, fratres, et intendite eos qui sicam bulant, sicuthabetis formam nostram. multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis, nuncetiam flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis est interitus et cetera. illi ipsi sunt, de quibus incipiens dixerat: uidete canes, uidete malos operarios et sequentia. omnes itaque sunt inimici crucis Christi, qui uolentes constituere suam iustitiam, quae ex lege est, id est littera tantum iubente, non spiritu inplente, iustitiae dei non sunt subiecti. si enim qui per legem heredes sunt, exinanita est fides. si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, ergo euac uatum est scandalum crucis. ac per hoc illi inimici sunt crucis eius, qui per legem dicunt esse iustitiam, ad quam iubere pertinet, non iuuare. gratia uero dei per lesum Christum dominum nostrum in spiritu sancto adiuuat infirmitatem nostram. [*]( 5 Pliil. 3,15 8 PhiL 3,16 11 Phil. 3,17—19 16 Phil. 3, 2 20 Rom. 4,14 21 Gal. 2, 21 23 Gal. 5, 11 25 cf. Rom. 7, 25 ) [*]( 1 hominis (s s.l.) morientisO (entis s.l) 3 xpo V 5 aliudEF deus uobis B 6 reuelauitO et proficientibus om.O 9 in quod] inquid quod V (quid in ras\'j s.l.m2 add. in id) inquit in id quod b in id quod d 10 eius] huiusO sumsit V sumxit B 11 coimitatores (ϭυνμιηαί) D comi*tatores U (in mg- ml 1 imitatores) comitatores B imitatores Ybd inquit mei OBV 12 et otn. EF sicut et habetis V 14 uobis dicebam OBCV 15 crucis om. F 18 qui oni.0 19 quae est ex legeOBV id ost] idem b iubente V 22 mortuus est gratis D 23 est alt. om.0 25 pertinc*t 0 iubare Oml 26 nostrum om. BCEFVd in om.OB sancto] add. qui D )
515

Quamobrem qui secundum iustitiam, quae in lege est, sine fide gratiae Christi uiuit, sicut se apostolus sine querella uixisse commemorat, nullam ueram putandus est habere iustitiam, non quia lex uera et sancta non est, sed quia oboedire uelle litterae iubenti sine uiuificante spiritu dei ueluti ex uiribus liberi arbitrii iustitia uera non est. iustitia uero, secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex deo est, uera iustitia est. quae licet non inmerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicitur, parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas angelorum. quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat perfectum et propter istam quae adhuc deerat inperfectum se esse dicebat. sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa fit praemium. unde qui istam non sequitur, illam non adsequitur. quocirca post resurrectionem hominis futuram negare iustitiae plenitudinem et putare tantam futuram esse iustitiam in corpore uitae illius, quanta esse potest in corpore mortis huius, dementiae singularis est. non autem illic incipere homines quae hic noluerint dei mandata conplere uerissimum est. erit enim perfectissimae plenitudo iustitiae non tamen hominum mandata sectantium et ad eam plenitudinem proficiendo nitentium, sed in ictu oculi, sicut ipsa futura est resurrectio mortuorum, quoniam illa perfecta magnitudo iustitiae eis qui hic mandata fecerunt praemium dabitur, non et ipsa facienda mandabitur. sed ita dixerim \'mandata fecerunt\', ut ipsa mandata meminerimus pertinere ad orationem, in qua cotidie ueraciter dicunt sancti filii promissionis et: fiat uoluntas tua, et: dimitte nobis debita nostra. [*]( 1 cf. Phil. 3, G G iustitia-noll assequitur] cf. Prosperi Aquit. sent. ex Aug. delib. 315 (LI 4i5 M) cf. Rom. 1, 17 11 cf. Phil. 3, 12. 15 16 cf. Rom. 7, 24 20 cf. I Cor. 15, 52 25 Matth. 6, 10. 12 ) [*](2 gra C iussisse B 3 iustitiam liahere B 5 uelutO 6 est] sit OB uero om. Prosper quum illstns] qua uisC 7 pr. est otn.OB 9 est om.Oml 10 quaemineratO 12 se om.C minor**O(ib; eras-) iustiaO 13 illani non adsequitur] om.O minus habet B 14 quocirca*V futurum C 15 putare tantam ex putaret anima 0 16 esse potest F (s l 1 est) et in corp. B 18 nolueruntO cnim om.D perfectissima OB 21 quoniam—eis om.D 22 haec 0 23 et s. ras. Om2 scd ista dixerit V 24 ut] add. et V ad pon. ante ips 1 OBCEF 25 cottidieO etom.Bb ) [*]( 33* )

516

Cum igitur Pelagiani his atque huiusmodi ueritatis testimoniis et uocibus urgentur, ne negent originale peccatum, ne gratiam dei, qua iustificamur, non gratis, sed secundum merita nostra dari dicant, ne in homine mortali quamlibet sancto et bene agente tantam dicant esse iustitiam, ut ei non sit necessaria etiam post regenerationis lauacrum, donec istam uitam finiat, remissio peccatorum, ergo cum urgentur, ne ista tria dicant et per haec homines qui eis credunt a gratia saluatoris alienent et elatos in superbiam in iudicium diaboli praecipites ire persuadeant, inmittunt aliarum nebulas quaestionum, in quibus eorum apud homines simpliciores siue tardiores sine sanctis litteris minus eruditos inpietas delitiscat. hae sunt nebulae \'de laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi quisquam nostrum ista uituperet ac non potius omnia in honorem creatoris et saluatoris debitis laudibus praedicet. sed neque creatura ita uult laudari, ut nolit sanari, et nuptiae quanto magis laudandae sunt, tanto minus eis inputanda est pudenda carnis concupiscentia, quae non est a patre, sed ex mundo est. quam profecto inuenerunt in hominibus nuptiae, non fecerunt, quia et illa in plurimis sine ipsis est et ipsae, si nemo peccasset, sine illa esse potuerunt. et lex sancta et iusta et bona nec ipsa est gratia et nihil ex ea recte fit sine gratia, quia non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis causa posita est, ut conuictos concluderet sub peccato et promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. et liberum arbitrium eaptiuatum non nisi ad peccatum ualet, ad iustitiam uero nisi diuinitus liberatum adiutumque non ualet. ac per hoc et sancti omnes, sine ab illo antiquo Abel usque ad lohannem Baptistam sine ab ipsis apostolis usque [*]( 3 cf. Rom. 3, 24 12 Pelagiani 17 cf. I Ioh. 2,16 20 cf. Rom. 7, 12 21 cf. Gal. 3, 21.19. 22\' ) [*]( 2 urgeanturOBC urgueanturV ne — gratis s.l. Om1 5 sint O 6 regencrationis] resurrectionis CEF 7 ergo cum nrgentur] quia ergo OBCEFr, cj. lin. 1. 2 ne 8.1.0 8 sauatoris Oinl heleuatos C 9 aliarum] add. rerum D 11 dclitiscant F delitescat BCDEFbd haex0 haec C 13 liberii O quasiO (si s.l. m2) itaC istupcret Dml 15 ut] etOml nolit] gaudet∗∗D 17 conpi- scentia D 1sinom.V 19 ipsae si] ipsa e T ipsi D 20 illa] ulla V et bona- gratia om. EF 21 ♦nil***0 nil B 22 possit r conuinctos D 23 con- clauderet C et] lex 0 ex om.OB fidei B )

517
ad hoc tempus et deinceps usque ad terminum saeculi in domino laudandi sunt, non in se ipsis, quia et illorum anteriorum uox est: in domino laudabitur anima mea et istorum posteriorum uox est: gratia dei sum quod sum et ad omnes pertinet: ut qui gloriatur, in domino glorietur et confessio communis est omnium: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est.