Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Istum aduocatum non habent illi, qui sunt a iustis — etiamsi sola ista esset differentia — in contrarium longeque discreti. quem iustum aduocatum absit ut dicamus, sicut ipsi calumniantur, \'carnis necessitate mentitum\', sed dicimus eum in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod fortasse isti non intellegentes et calumniandi cupiditate caecati quam diuersis modis peccati nomen in scripturis sanctis poni soleat ignorantes peccatum Christi adfirmare nos iactant. dicimus itaque Christum et nullum habuisse peccatum in anima nec in carne et suscipiendo carnem in similitudine carnis peccati de peccato damnasse peccatum. quod subobscure ab apostolo dictum duobus modis soluitur: siue [*]( 1 cf. Sap. 9.15 Phil. 3,12. 13 5 Phil. 3,15 9 cf. Leu. 9, 7. 16, 6 11 Matth. 6, 12 14 I Ioh. 2,1. 2 20 Iulianus cf. Rom. 8, 3 ) [*](def. B) [*]( lquiajquodO 3 ipsum om 0 5quodquott squid enim perfectius quidue excellentius EFd uetere r 9 et—apostolisc om. EF pcipit OmlD primitus pro suisEFbd 10 et] ueW s* anctius O (cm2s.l.) 11 psipitOmJC 12 priorumOV * onere V onere ex honore Cm 1 corruptiuilisO 14 ad patrem CEFd 16 nostrum b 17 istum ] iustum EFd sint r 19 aduocatum—mentitum om.V ipsi] isti CD 20 mentitum 0 (t fin.s.l.) similitudinem EFV 22 isti] ipsi r calumpni E cupiditatea0 23 ignorantes hoc dicunt: Quomodo enim perfectae est iustitiae qui esurit et sitit iustitiam ? Si magnus (magnaF) est cum ab illo (pag. 506, 24) ceterisom.EF 25animamV 26similitudineOV 27 subobscuro O subobsture C )
Quis autem ferat eos obicere nobis, \'quod post resurrectionem tales processus futuros esse dicamus, ut ibi incipiant homines quae hic noluerint dei mandata complere\', quoniam dicimus ibi omnino nullum futurum esse peccatum nec cum aliqua peccati cupiditate conflictum, tamquam ipsi audeant hoc negare? sapientiam quoque et cognitionem dei tunc perfici in nobis et in domino tantam exultationem, ut ea sit plena et uera securitas, [*]( 3 cf. August. in Hept. IV 31 (CSEL XXVIII 339. 30) 8 Matth. G, 12 12 II Cor. 5, 20.21 16 Rom. 8,3 25 Iulianns ) [*](def. BEF) [*]( 2 quarum similitudinesO 4figUr§ bispon. D scottidieO in orationeom.F 12 alico V biuio] dubio 0 16 commcmorauit OC 18 iudeorum r 19 quia bispon.D 21 uero] uerbo Db pecc. fecisse peccatum nonmihiO 25 nobis om.C 26 futurus V 27uoluerint V cople**re O 28 peccati r (i s. eras. a) 29 copiditateV 30 cognitiouen 0 perficit V (om. in) 31 tautum V secnritas] felicitasO )
Quam uero est non dico inpudens, sed insana superbia nondum esse aequales angelis dei et putare se iam posse habere iustitiam aequalem angelis dei nec intueri tam magnum et sanctum uirum, qui utique ipsam iustitiae perfectionem esuriebat atque sitiebat, quando magnitudine reuelationum nolebat extolli; nec tamen, ut non extolleretur, arbitrio suo uoluntatique commissus est, sed accepit stimulum carnis, angelum satanae, qui cum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut discederet ab eo, et dixit ei dominus: sufficittibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. quae uirtus, nisi ad quam pertinet non extolli? et quis dubitat hoc ad iustitiam pertinere? huius igitur iustitiae perfectione sunt praediti angeli dei, qui semper uident faciem patris ac per hoc totius trinitatis, quia per filium uident in spiritu sancto. nihil est autem ista reuelatione sublimius; nec tamen angelorum quisquam illa contemplatione laetantium necessarium habet angelum satanae, a quo colaphizetur, ne illum tanta magnitudo reuelationis extollat. hanc perfectionem uirtutis utique nondum habebat apostolus Paulus, nondum aequalis angelis dei, sed inerat illi extollendi se infirmitas, quae per angelum etiam satanae fuerat conprimenda, ne reuelationum magnitudine extolleretur. quamquam itaque ipsum satanam elatio prima deiecerit,. [*]( 2 II Cor. 5, G. 7 5 cf. I Petr. 1, 8 7 Ps. 16,15 12 cf. II Cor. 12, 7. 8 16IICor. 12, 9 19 cf. Matth. 18, 10 ) [*](def. B) [*]( 2 sit. et esurimus D quandiu 0 4 inuenerinius D,b (in mg. al uiderimus) 5 exultauimusOmIV 6 ei] ex V (x in ras. m2) pio desiderio EFd ex desiderioft 7 cum] duO manifcstatur C 10 sanctum] spalc D,b (m mg. al scm) 12noluitfr 13 non om.EF commissum estCEF 14 accipitO colafizetO 15 dominum ter DEFbd ut] etC descederet V 16 dixitque (oni. ct) EFd dominus om.D uoce gratia inc- B 17 nisi om.D 19 perfectione bis pon. D praedictiO 20fideliumB 21 ni*hilO 23 a om. V 24 multitudo D peifectionem ex profectionem 0 25 alt. nOli D equalis erat equalis dei B 27 reualationum B 28 satannaO (na s.l.m2) satanan V )