Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis ? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque [*]( 8 cf. De gestis Pelrgii 14, £ 0 (CSEL XLII 84, 5) 20 if. Rora. 11, 6 27 Iulianus, cf. p. 469, 17 ) [*]( 3 gratiam dei 0 6 palaestino EF 8 ipse om.OmlEF ipsi Cm] 9 detestans uel om.EF ue] quasi detestans B in mg., om.C ore 0 (0 s. ras. m2) anathemathezare V 10 eiusO (e add. m2) 11 nudat#*0 (as eras.) nudlta b 12 negantes V litterisC proferret 0 (ret s.l.m2) 13 reformidant EFV bd non] nec bd saltimO 15 fc»ti V gram B 17 alt. et] cstOB 19 quisquis 0 (s fin. s. I.) 20 nec om.OB mcritisO (m s. ras., in mg. ml 1 in meritis) gratia om.Oml 21 nobis B 22nonneO (ne s.l.ml) 24 istam om.D iustaO 25 nos baptismum V baptismū quod D cominuitOml 27 baptismn D )

471
adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam [*]( 2 cf. Col. 3, 2.) 8 ef. Tit. 3, 5 21 cf. Plato Tim. p. 91 A sqq. Dipls Doxogr. p. 199. 568,19. 588, 21. 651, 2. August. De ciu. dei XII 27 ) [*]( 4 quurO dicitisD 5 esse om. D 6 boni eis D conferOml 7 mcdiocres ed O etsi] si Vb 9 filios deiFJ 10 dicite ex diceteOmi xpmB 12 cos hoc D 13 uobis bis pon. D aliquantoO (n ex in) negatur hoc EFV bd 14 ncgareturO tribueturO nununquani B eniin om.D 15 teneraeB recentissima0 (reccnti in ras.) recentissimo Vb 19 uoce positum inc. fol. 73b D factum 0 (e ex c m2) 20 hi B 21 ims ex nosse B 22 quo dante 6 corpus humanum uel teirenum EF 24 ausa r 25 ille Cml lion habent meritum D aut] utO (m2 mul. in et) An D 26 acceptio a domino EFVbd utrimque D )
472
utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?

Fatum quippe qui adfirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque uel nascitur, quas constellationes uoeant, non solum actus et euenta, uerum etiam ipsas nostras uoluntates pendere contendunt; dei uero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, uerum etiam omnes angelos supergreditur. deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona uero per indebitam gratiam misericordi uoluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae seueritatis et bonitatis aeternum altumque consilum. neutrum [*]( 12 cf. Rom. 11, 6 17 cf. Col. 3, 25 ) [*]( 1 reputandum 0 (t s. ras. ml; in mg. m2 l repudiandu 1 rephutandu) est om.C 2maritumf aliis Cm3D 3 alii non baptiziti otn.EF 5 filiis hominum D parentum nullis B meritis suis] propriis meritisOB nempe reticetis om.OB 7 diris 1) fatumom.EF 11 tamen om.D 13 sit] add. et bd 14 iactititis B in om. Vb 15 ita propterea] Item D 17 personaram aeceptionem D quia-473, 16 personarum om.D 18 fa*tum B sider«um positione.o 20 non—uerum in vig. Om2 auctus B uolunta«tes 0 22 supergraditurO super»greditur F fati.B as***sertores O 23 tribmmt om.Oml 24 hominibus OB debita 0 (d in ras. m2, bi in mg., ta proor. u.) bona C 26 temporalex0 27 et bonitatis s.l.Oml\' )

473
ergo pertinere uidemus ad fatum. hic si respondetis hanc ipsam dei beniuolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc apostolus gratiam uocet dicens: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, nc forte quis extollatur, nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis diuinae gratiae nomine fatum asseri, sed a uobis potius diuinam gratiam fati nomine nuncupari?