Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus ? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum ? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est: \'hoc uolo. tibi\',inquit, \'reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? [*](4 Eph. 2, 8. 9 16 cf. Mattli. 20, 9-12 21 Matth. 20, 13—15 28 Matth. 20, 15 ) [*](1 siom. CVb deiom.F 2qu*a V indebita ] non debita F 5 all. non om. EF 9 item quae b 10 indicat B relinduens-iudicat om. EF 11 honore ex onereO 12 habea*tO 13 uellet b 16 persorū C uideri] uidere est D 18 aaquales (a init. m2 add.) O in exp. D 19 fuer*at**O sed] si II quid om.Om1 ueluti CDEFbd 20 patremfamiliaV murmorantibusOml 27 neque-negui sequuntur post uolo lin. 28 D darem D autem D debebum (alt. b 8.1.) B 28 Anno C )
Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem, [*](2 cf. Rom. 8, 28 5 cf. Rom. 5,12 13 Rom. 9,18. 21 ) [*](lsicOmi gratis om.OB 3 alius nocatur B alt. alius om. Om1uocatuOml c»ratui tum Oml 4 uocato«0 5 quiO omnes-ex] rcns est ex D exom.OB 6 alt. in s.l.O,om.D 7 qui«0 horV quia B duo deciens CT7 10 utique OBD eoequatiOmi 12 quod 0111. F pasti] laborauenmt D deficeret Oinl patremfamilias r 14 indurat D 16 est add. m:20 non datur Bbd 17 crcditnr r et] sedOB et—redditur s.l m20, om.C 18 redditur] crediturF eius om.V 19esteras. 0 rectumOD alt. estom.OB 20 reis] eisO est B dimittunturOwii 21 alteri D exagiturOmJ ab om.O 22 ut»0 23 aliqua] alia V meretrice»0 24 expirauit BCD 25 alius] add. est B quid 0 fz.*tum (e exp. tn. rec.) V fortumue Oml dicamus fnisse B)-