Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam nunc illa uidenda sunt, quae in epistula sua nobis obicientes breuiter posuerunt, quibus haec est nostra responsio: peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura perisse non dicimus, sed ad peccandum ualere in hominibus subditis diabolo; ad bene autem pieque uiuendum non ualere, nisi ipsa uoluntas hominis [*](1 quod B calumniasOmi 2 audcnt etiam om. Yb scribere audent etiam om.OB ori*entalibusO originalibus C 3 inuscentiiB 4 ipseOmi antestitisOmlV antistis B 5 negauitOmlBF 6 morte C 7 in s.l.Oml,om.D est originalis D 10 posteriore om.EF 11 quam quod] quandoO quod MII.B 13 aeterna*0 aeternaF inansurisO (i ex 0 ml) incensuris B claret D 15 quoniam] quia D 16 reppctit ac V 17 intellegantes se-isti 0 intellegant ee isti se B intellegant esse isti EF se int. esse V int. se isti esse d 18 malum Om1 19 quamtum B homo a creatore CDEFbd a creatotore B 20 in om.Oml illoF 21 hoc] atld. non EF 22 cxom.O 23 illa om.D 24 subicientesO breuiter oni.F proposueruntF est om.D 25 liberiim arbitriumO periisse EF 26 in homillibus-non ualere om. EF 27 non om.B post uoluntas eras. diOhominiB )

469
dei gratia fuerit liberata et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adiuta. neminem nisi dominum deum dicimus nascentium conditorem nec a diabolo, sed ab ipso nuptias institutas, omnes tamen sub peccato nasci propter propaginis uitium et ideo esse sub diabolo, donec renascantur in Christo. nec sub nomine gratiae fatum asserimus, quia nullis hominum meritis dei gratiam dicimus antecedi. si autem quibusdam omnipotentis dei uoluntatem placet fati nomine nuncupare, profanas quidem uerborum nouitates euitamus, sed de uerbis contendere non amamus.

Vnde autem hoc eis uisum fuerit nobis obicere, quod fatum asseramus sub nomine gratiae, cum aliquanto adtentius cogitarem, prius eorum uerba quae consequuntur inspexi. sic enim hoc nobis obiciendum putarunt: sub nomine, inquiunt, gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi deus inuito et reluctanti homini inspirauerit boni et ipsius inperfecti cupiditatem, nec a malo declinare nec bonum possit arripere. deinde aliquanto post, ubi ipsi quae defendant commemorant, quid de hac re ab eis diceretur adtendi: baptisma, inquiunt, omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. ex his eorum uerbis intellexi ob hoc illos uel putare uel putari uelle fatum nos asserere sub nomine gratiae, quia gratiam dei non secundum merita nostra dicimus dari, sed secundum ipsius misericordissimam uoluntatem, qui dixit: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ubi consequenter adiunctum est: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. posset etiam hinc quispiam similiter stultus fati assertorem apostolum putare uel dicere. uerum hic se isti satisaperiunt. [*]( 8 cf. I Tim. G, 20 13. 17 Iulianus 20 cf. Col. 3, 25 24 Rom. 9, 15 26 Rom. 9, 16_ ) [*](3 ab] adeo EF 4 nascit B 5 renascuntur CEF 6 fa*tu OB adserdmus r 7 place** t V8 prophanas BC uitamus D 10 fa*tumO/i 11 as.serimus I) cum] qu ιcum Vb 12 consecuntur DV 13 homine l3 fawtum O 14 nisi quiaO quia om. B et] etiani EF 16 posset 1* 17 re OJII.C 20 reluetanti*0 21 putare uel om.B 22 uello] uel DC quiO 23 dari dicimus D dicimus dari om.0 24 post uoluntitcm sequitur in D pag. 477, 13 manorct 29 uelle U istis D,om.EF )

470
cum enim propterea nobis calumniantur.dicentes nos fatum gratiae nomine asserere, quia non secundum merita nostra dari dicimus dei gratiam, procul dubio confitentur, quod ipsi eam secundum nostra merita dari dicunt; ita caecitas eorum occultare ac dissimulare non potuit hoc se sapere atque sentire, quod sibi obiectum Pelagius in episcopali iudicio Palestino subdolo timore damnauit. obiectum quippe illi est ex uerbis quidem discipuli sui Caelestii, quod etiam ipse diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. quod ille detestans uel quasi detestans, ore dumtaxat, anathematizare non distulit; sed sicut eius libri posteriores indicant et istorum sectatorum eius nudat assertio, ficto corde seruauit, donec postea, quod tunc metu texerat negantis astutia, etiam in litteras proferret audacia. et adhuc non formidant, non saltem uerecundantur episcopi Pelagiani litteras suas catholicis orientalibus episcopis mittere, quibus nos assertores fati esse criminantur, quia non dicimus gratiam dei secundum merita nostra dari, quod Pelagius episcopos orientales metuens et dicere non ausus et damnare conpulsus est.