Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam dc domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in domino glorietur. quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano ? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum [*]( 7 cf. Matth. 5, 12 11 Iulianus 16 cf. Aug. Dehaores. c. 82 (XLII 4G M) 23 cf. I Cor. 1,31 24-426,28 quis-dci fieri] d. Aug. Op. imp. 194 (XLV 1110M) ) [*]( 1 constituit L 2 ipse om.D 3 possint CEFld -1 beneuolentiae EF 5 uolnisti L (u init. s. l.), G a. c. 6 nomen meum DEFbd 7 de s. I. m2U slacerentL ne om.GL 9 fallacia L facili C pelaioO pelagione(7L 10 xpiOm1 11 itaGL illi inquit T7 12 manichaeiO conraunicamusO 13 de∗sentimus O adae 0(ae t.l.m2) 14 arbitrium s.l.mlG,om.L pcriitGLinras. habetOmf 15 necessitate»0 16 iouiani Vml ante paueos annos EPbd 17 haereticusU distrucbatL uirginitati∗0 uirginitate Va.c. 18 nuptiaeL hoc ob aliud B hoc om.0 19 qui La.c. eos om.D nolebatOa.c. 20 esse om. D 22 all. de om.Om1GL 25 hnmano genere DEFbd generi Uml periit s. I. m2 post pecc. 0 26 plenam 0 (e s. ras. m2) )

426
inmortalitate iustitiam. propter quod natura humana diuina indiget gratia dicente domino: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, utique liberi ad bene iusteque uiuendum. nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati et hoc eis placet quod eos libet. unde et apostolus: cum essetis, inquit, serui peccati, liberi fuistis iustitiae. ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse nisi alia libertate seruire. liberi ergo a iustitia non sunt nisi arbitrio uoluntatis; liberi autem a peccato non fiunt nisi gratia saluatoris. propter quod ammirabilis doctor etiam uerba ipsa disereuit: cum enim serui essetis, inquit, peccati, liberi fuistis iustitiae. quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc autem liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. liberos dixit iustitiae, non \'liberatos\', a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed uigilantissime maluit dicere \'liberatos\' referens hoc ad illam domini sententiam: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. cum itaque non uiuant bene filii hominum nisi effecti filii dei, quid est quod iste libero arbitrio uult bene uiuendi tribuere potestatem, cum haec potestas non detur nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum dicente euangelio: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios deifieri? [*]( 2 Ioh. 8, 36 7. 12 Rom. 6,20-22 21 Ioh. 8, 36 25 cf. Rom. 7, 25 26 Ioh. 1,12 ) [*]( lnatura*L diuina V 2 domino in euangelio GL 3 tunc mn.EF 4usque 0 (us s.l.m2) 5 ipsum] illud CDbd 6 amare C et om. DEFGL eos] eis B 9 aliqua C aliena Gm2 ergo om.OB 10 liberati D 11 amirabilis CDa.c. et admirabilisGL 12 istaGL disseruit (in mg. m1 ł discreuit) O 12 inquit om.Oml 13 fiiistiCml iustitiaeL 14 fnict. liab. tunc DEFbd tunc om.V 17 dei V sanctificatione BDVGp.c.L 18 nam liberosOB 21 refer«ensO filios C 22 liberauit B tunc mn.D estis V 23 filii hom.] homines b affecti B (e s. a) 24 uiuendo GL potestatatem 0 20 quodquod V 27eis om.B )

427