Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed nc forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent potestatem fieri filii dei- ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est quippe intentio, qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant —. ne forte ergo hanc euangelicam sententiam sic diuidant, ut meritum ponant in eo quod dictum est: quotquot autem receperunt eum ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur: dedit eis potestatem filios dei fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt eum\', dicturi sunt aliud nisi \'crediderunt in eum\' ? ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait apostolus: in nullo expauescatis a b aduersariis, quae quidem est illis causa perditionis, uestrae autem salutis, et hoc a deo, quia uobis donatum est pro Christo non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro e o — nempe utrumque dixit esse donatum —, item quod ait: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. legant etiam illud, quod ipse dominus ait: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. ubi ne quisquam putet aliud dictum esse \'uenire ad me\' quam \'credere in me\', paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et seandalizati essent plurimi in sermone eius, ait: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. deinde subiunxit euangelista : sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis [*]( 7. 9 Ioli. 1, 12 12 Phil. 1, 28. 29 18 Eph. 6, 23 21 Ioh. 6, 44 25. 28 Ioh. 6, G4—G6 ) [*]( 1 adhnc 0m1 2 filii dei fieri B hanc autem C recipere V 3 eum om.Cml 4 mosliuntur (1 eras.) V 5 euangelica C 6 qaoOml 7 quod quod V 8 datum V 10 nunquid OmlD 11 et ex ei B, om.O 13 expauiscatis V 15 adeo EF 16 donatum] datumGL 18 aut Va.c. 19 patre nostro 0 20 domino nostro GL legat GL illud] aliud OL, om.Dbd dom. ait ipse D 24 cum] quam V 27 ex] iu GL non s.l.ni2Y 28 Iestis ab initio DKFbd 29 esset tradit. GL trad.] creditunis C )

428
traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. sententiam scilicet iterauit qua dixerat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestauit exponens quod dixerat: nisi pater, qui misit me, t r a x e r i t cum, id ipsum aliis uerbis repetendo in eo, quod ait: nisi fuerit ei datum a patre meo. ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. datur ergo potestas, ut filii dei fiant qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur, ut credant in eum. quae potestas nisi detur a deo, nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberauerit, sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae uel occultus uel manifestus deceptor inseuit uel sibi ipse persuasit.