Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. dicunt, inquit, illi Manichei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene uiuendi:, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. Manicheos appellat catholicos more illius Iouiniani, qui paucos ante annos hereticus nouus uirginitatem sanctae Mariae destruebat et uirginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. nec ob aliud hoc obiciebat catholicis, nisi quia eos uideri uolebat accusatores uel damnatores esse nuptiarum.