Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed quod sequitur non ita expeditum est, quomodo de Paulo possit intellegi. scimus enim, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum. non ait \'fui\', sed \'sum\'. numquid ergo apostolus, cum haec scriberet, carnalis fuit? an secundum corpus hoc dicit? adhuc enim erat in corpore mortis huius nondum facto, quod alibi dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. tune enim extoto se, id est ex utraque parte, qua constat, spiritalis homo erit, quando spiritale etiam corpus erit. neque enim absurdum est, ut sit in illa uita etiam caro spiritalis, si potuit esse in hac uita in his, qui adhuc carnalia sapiunt, etiam spiritus ipse carnalis. sic ergo ideo dixit: ego autem carnalis sum, quia nondum spiritale corpus habebat apostolus, sicut posset dicere: \'ego autem mortalis sum\'; quod utique non nisi secundum corpus intellegeretur dixisse, quod nondum fuerat inmortalitateuestitum. item quod adiunxit: uenundatus sub peccato, ne quisquam eum nondum redemptum Christi sanguine existimet, etiam hoc secundum illud potest intellegi, quod ait: et nos primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. si enim secundum hoc se dicit uenundatum sub peccato, quod adhuc non est redemptum a corruptione corpus eius, uel uenundatum aliquando in prima transgressione praecepti, ut haberet corpus corruptibile quod adgrauat animam, quid prohibet hic apostolum intellegi de se ipso dicere, quod ita dicit, ut etiam in ipso [*]( 4 Rom. 7, 14 7 ef. Rom. 7, 24 8 1 Cor. 15, 44 13 ef. Rom. 8, 5 14. 17 Rom.7, 14 20 Rom. 8, 23 2G cf. Sap. 9, 15 ) [*]( 1 notitiam bis GL primiGL6 3 uoce de lin. fragrn. Aurel. 4 possct GL quoniamGZ. 5 non-sum om. V fuit C 6 nunquid O 7 lioc dicit om.EF 9 surget CDGM se om.OB 10 utro La.c. 11 etiam spiritale V etiam om.D in otn.Oml 12 si om.Oml esseexp.D 13 ipse] ee̅ D 14 posl autem exp. sum sum D 15 posse discere C 18 euin] enim C, in mg. al cum EF 19 hoc om. EF 20 et om. Om1 spiritus habentes D 21 metipsis s. I. L adobtionem Oml 2H nri s. ras. Om2 enim] antem V dicitseZJ 24 redemtumO 26 proibet 0 27 apostolus V intcllegi om GL die∗it B )