Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

An forte metuimus ea quae sequuntur: quod enim operor, ignoro; non enim quoduolo, hocago, sed quod odi, illud facio, ne forte ex his uerbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum apostolum suspicetur? sed considerandum est quod adiungit: si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona. magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae — hanc enim peccati nomine appellat —; facere ergo se dixit et operari non affectu consentiendi et inplendi, sed ipso motu concupiscendi. \'hinc ergo\', inquit,\'consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non uult\'. deinde dicit: nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. quid est \'nunc autem\' nisi \'iam nunc sub gratia, quae liberauit delectationem uoluntatis a consensione cupiditatis\'? non enim melius intellegitur: non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato. nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et uinci grauiter ingemescat?