Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, \'latet, non apparet, penitus ignoratur\', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi \'uiuere mihi uidebar\'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam \'eminuit et apparuit\' ? nec tamen ait \'uixit\', sed \'reuixit\'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in [*]( 8 Rom. 7,13 llRom.7,7 13 Rom. 3, 20 15 Rom. 7,8 18. 20 Rom. 7, 9 ) [*]( 3 quae EF 5 gratia ipsiusODEFGLbd 6 eredes Om1 10 conguit D (11 s. g) dixit om.F 14 cognitia Ga.c.La.c. hic ex mihi Om2 15 ut—peccatum om. V 16 mortuū * (s eras.) 0 17 in. om.Oml 1squod om.D 19 quid] quod L nisi] quin F mihi uiuere D uiuere 0 (e fin. m2 add.) uiuere»L 20 uidebatur (in mg. uidebar)EF autem orn.GL 21 rcuixit peccatum GL alind om.B ut quamGL 22 emicuitCEF ait om.GL 24 amissum EF quum Hm1 a s.l.Om2,om.GL 25 sit latet om.Oml iustitia G 26 prohibitione∗DG prohibiti- onemL probaturGL 27 quodadmodo L )