Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nec moueat quod ad Philippenses scripsit, secundum iustitiam, quae in lege est, quod fuerit sine querella. potuit enim esse intus in affectionibus prauis praeuaricator legis et tamen conspicua opera legis inplere uel timore hominum uel ipsius dei, sed poenae formidine, non dilectione et delectatione iustitiae. aliud est enim uoluntate benefaciendi benefacere, aliud autem ad malefaciendum sic uoluntate inclinari, ut etiam faceret, si hoc posset inpune permitti. nam sic profecto in ipsa intus uoluntate peccat, qui non uoluntate, sed timore non peccat. in quibus interioribus suis talem se fuisse sciens apostolus ante gratiam dei, quae data est per legum Christum dominum nostrum, alibi hoc apertissime confitetur. scribens quippe ad Ephesios: et uos, inquit, cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, [*]( 10.12 Rom. 7, 9.10 16 cf. Phil. 3,6 25 cf. Rom. 7,25 27 Eph. 2,1-5 ) [*]( 1 accepta occasione DEFbd 2 illum L 7 supra Cbd peccator aut] peccans DGL 8 au V per mandatum om.GL uoce per inc. 0 sicut.B 9 suauitate L uita sua B ut] dum GL 11 primuinGL uolens B noluerit C 12 fin. autem om.GL 14 ut iam B capace V 16 philipenses OBDL 17 que Om] post quae eras. d B qui fuerim Cbd quod fuerim EF 18 prauis om. OB paruis EF 20 dilectatione Cml et delectatione om.EF 21 enim est D 22 uoluntati V uolunte Cml haecGL 23 siO 25 data est] est, quod post Christum pon. CDGL, post nostrumEFVbd 26 alibi] alio locoGL 27 quippe om.BGL cuin] dum D 28 uestris ex nostris B )

437
in quibus aliquando ambulastis secundum sacculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; deus autem, qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. rursus ad Titum: fuimus enim et 11 o s, inquit, stulti aliquando et increduli, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, abominabiles, inuicem odio habentes. talis Saulus fuit, quando secundum iustitiam, quae in lege est, sine querella fuisse se dicit. nam quia non post hanc abominabilem uitam, ut esset sine querella, in lege profecerat moresque mutauerat, euidenter in his quae sequuntur ostendit, quando quidem mutatum se non dicit ab his malis nisi per gratiam saluatoris; adiungens enim hoc ipsum etiam hic sicut ad Ephesios ait: cum autem benignitas et humanitas inluxit saluatoris dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, [*](13 Tit. 3, 3 18 cf. Phil. 3, 6 23 Tit. 3, 4-7 ) [*](3 spirituseius] spm D 4 filisOml filiosGL G a uocibus nis nostrae iltc. jragm. Aurel. fol. 32 = II nostrae-carnis om. r 7 affectionem BL 8 natura V 9 diues V (e s. eras. i m2) 11 nos] add. misertus est nostrWL essetisGmlLa.c. conuiuificabit Om1 12 in xpoGL cuius ex quuius Ilml 13 rursum B enim om. GL 14 inquit om. DGL aliquando stulti (!L 15 seruientes om. II et seruientes LG in noluptatibus 0 (in s. 1. m2), B 16 malitię L in inuidia GL gentes B abhominabilesOBLa.c. 18 iiLstitia V querella (sic semperO),GH 19 non om.OmlB potest OHm1L abhomi- nationebilem B 20 proficeratL mutaberat Oml 21 secuntur OCD se (s. I) mutatum B 22 enim om.B 23 hic om.H sic D Ephesios] titum OBDGLH,b (in mg.), quod fort. per ipsius Augustini errorem expiicaiidum cum ex quum II 24 humilitasO bonitas<7L inluxit s. I. Om2 domini nostri GL nostri dei bd )
438
sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae.