Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hinc autem iam incipit, propter quod ista consideranda suscepimus, introducere personam suam et tamquam de se ipso loqui. ubi nolunt Pelagiani ipsum apostolum intellegi, sed quod in se alium transfigurauerit, id est hominem sub lege adhuc positum, nondum per gratiam liberatum. ubi quidem iam debent concedere, quod in lege nemo iustificatur, sicut alibi idem apostolus dicit, sed ad cognitionem peccati et ad ipsius legis praeuaricationem ualere legem, ut cognito auctoque peccato per fidem gratia requiratur. non autem timent ista de apostolo intellegi, quae posset et de praeteritis suis dicere, sed ca quae sequuntur timent. hic enim: concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum est. ego autem uiuebam aliquando sine lege; adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum. et inuentum est mihi mandat u m, quod erat in uitam, hoc esse i n mortem. [*]( 1 cfi Rom. 5, 5 4 Rom. 7, 7 7 Rom. 3, 20 14 Gal. 8, 11 19 Rom. 7,7-13 ) [*](def.O) [*]( 1 quiaL 2 lianc L 3 malum EFGa.c.L contenilant Ga.c.L uidit] add. enim EF quis V 4 pro possunt F (s pr. 8.J.) 5 dicimus ZJTr lex inqlliWL es V G cognouit C 7 post legem add. enim Dld 8 ergo] enim V abolitioGb abolicioL oblatio C 9 autem otn.D coepitGL 12 aliud V id est om. D 13 gratia L conccdoGa.c.L 14 idem] ipseB 15 legis om.F.F 17 poU tinient eras. de in mg. m2 add.Y 19 timeantGL hincGL 20 occansione V occa.sioneG occasionem—acccptam L 23 enim] autem D est mortuum D 24 aueniente C 25 ante mandato exp. peccato B 27 in] adGL uita CDEFV morte CEF ) [*]( 2s» )

436
peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit! sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. haec omnia, sicut dixi, potest uideri apostolus de sua uita commemorasse praeterita, ut illud, quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, aetatem suam primam ab infantia ante rationales annos uoluerit intellegi, quod autem adiunxit: adueniente autem mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum, iam se praecepti capacem, sed non efficacem et ideo praeuaricatorem legis ostenderet.