Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Apostolum etiam Paulum, inquit, uel omnes apostolos dicunt semper inmoderata libidine fuisse pollutos. quis hoc uel profanus? audeat dicere? sed nimirum iste propterea sic calumniatur, quia contendunt id, quod dixit apostolus: scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio, et cetera talia non eum dixisse de se ipso, sed nescio cuius alterius, qui illa pateretur, induxisse personam. propter quod loeus ipsc* in eius epistula diligenter considerandus est et scrutandus, ne in eius aliqua obscuritate delitiscat error istorum. quamuis ergo latius hinc apostolus disputet magno diuturnoque conflictu gratiam defendens aduersus eos, qui gloriabantur in lege, tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. unde ait: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram ipso; per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas, iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. non enim est distinctio; omnes enim peccauerunt et egent gloriam dei iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu. et iterum: ubi est gloriatio? exclusa est. per quam legem? factorum? non, [*](1 cf. Eph 2, 8 3 Iulianus 6 cf. De gratia Christi (CSEL XLII 39, 4.3 p. 156 sq.) 7 Rom. 7,18 15 cf. Rom. 2,23 16 Rom. 3, 20-24 25 Rom. 3,2 7. 28 ) [*]( 2 erguisse Om1∗eguisse G 3 inquit om.EF uel ex uelo Om2 4 apo- stolus V fuisse libidineGL 5 istae Om1C isti DGp.c.b 6 sic proptereaGL si Oml calumpniantur B calumniantur DOLb qui 0m1 id] de hoc Db 10eum] cum V se ipso ex soniso Om2 11 partereturT* 12 epistoLwG epistulaL 13 eis b delitescat BDGm2bd ipaorum GL quauis B 14 hinc latius V hic GL etmagno Gbd conflicto GmlL 15 eos om.0 17 ex lege ) [*](IeftO) [*](om.GL ipso] illo Dbd 19 lego C 20 per-436, 8 peccatum om.0 22 est enim EFbd distinctio] iustitia GL 23 gloria∗B gloria CDEFYbd 24 redemtionem r 25 gloriatio tua BD 26 fatorum C ) [*](LX. Angust. VIII pare I. Vrba et Zycht. ) [*]( 28 )