Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicunt etiam, inquit, motum genitalium et commixtionem coniugum a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. hoc autem sine aliqua ambiguitate Manicheum est. immo sicut dicimus a deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio, de qua diligentius postea, si deus noluerit. disputabimus.