Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid tamen isti uelint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adiuncta istius uerba declarant, ubi ait nos dicere: propterea eos qui innocentes nascuntur reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur . cum itaque nos nec diabolicam dicamus coniugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt filiorum, nec homines ullos a diabolo fieri, sed a deo, in quantum homines sunt, et tamen etiam de coniugibus fidelibus reos nasci. tamquam ex oliua oleastrum, propter originale peccatum et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae, contra illi paruulos dicentes nullum trahere originale peccatum et ideo non esse sub diabolo, quid efficere laborant, nisi ut illa dei gratia euacuetur in paruulis, qua eruit [*]( 1 Inlianus 15 Iulianus 21 cf. Rom. 11, 24 26 Col. 1, 13 ) [*](1 inquit om.Binl niotum] totumflL genetaliuinF 2 propteeaOwi 3 innocentor B 4 commistione V 5 manifestuniOa.c. sicGmZL dnoL constitutasGL 6 filiorum] add. gignendorum B ita om.C 7 seminatione(;L genetalium V commixtioncm r 8 si s.l.C,om.GL generenturGL 9 potuisse bisD talis bisD 11 disputamus Om1 disputanimus L 13 intendimt T* rem perd.] semper ducereOL 14 aut Va.c. 15 proptea C innocenter OB noscuntur C lGadeoC aeC noscnntur Cml 17 coning∗um L 18 qui] quaeGmlL 19 regenerandae Gm1L hominem L diaboliL 20 adeo CD 21 oleatrum B 24 e contra EF 25 8 Oml 20 laburent Ctnl gratiae V pamolisOr quaeniit (a s.l.) r quaeODr. )