Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed iam uideamus quod sequitur. dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. cuius Augustini dicta inimici nostri in ueritatis odium [*](1 nec potest-potest uelle] Aug. Op. imp. I 97 p. 1114 3 cf. Horn. 7, 25 4 Rom. 14, 23 6 Rom. 1,17. cf. ILib. 2, 4 7 cf. Ioh. 6, 66 13 cf. I Cor. 1,31 14 cf. De gcstis PcL 14, 30 (CSEL XLII 84, 5) 21 Iulianus 23 Dc nuptiis et conc. II 2 (CSEL XLII 254,14) ) [*](1 nec] non Op. imp. 2 uellenis Oml ab eo] EdCV a deoL 5 ab»s- trahit O abtrahit L a s. ras. m20 est om. V 6 qui Oml ad C (d s. l. m2) 7 xpo GL est] add. enim CEFV 9 nullus C ueram om.GL 11 coluntVn.c. etlatiOa.c. defensiores C(crp. m2) 12 liberi snntEF quodOml 13 dicen- tibus] add. nobis GL 14dnmGdmnL pylagiusC episcopalemL iudiu Cml 15 palcstinumODVGL 16 sc] add. hocGL et ex aut B 17 anathe- matizando BCm2DEFbd aliud tamen def. EFbd 19 putans s.l.m20 putant B iudicantibus s.lm20,om.B aut] an EF nesciendo aut quomodo D 20 sensum s.l.m20 21 etiam C qd 0 (d ndd. s.l.m2) inquit bis D 23 quatuor DEFbd libris Oa.c. 24 respondeo GL )

430
susceperunt. his eius calumniosissimis ucrbis breuiter uideo respondendum, quia repetit ea postea, ubi unlt ipse insinuare quasi contra nostra ista quid dicant. ubi cum illo, quantum res postulare uidebitur, domino adiuuante certandum est. nunc ergo respondeo nuptias a deo esse institutas et tunc, quando dictum est: propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, et nunc, propter quod scriptum est: a domino iungitur mulier uiro. neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. de ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est dominus a Iudaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, et isto commemorato testimonio legis adiunxit: quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hoc testimonium legis adhibuit etiam apostolus Paulus, cum uiros moneret, ut ab eis diligerentur uxores. absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia diuina iste aliquid legerit; sed uel non intellegendo uel magis calumniando in alium sensum conatur detorquere quod legit. librum autem meum, contra quem se quattuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsi. quod ideo dicendum putaui, quoniam iste dicit \'ab inimicis suis in odium ueritatis dicta mea fuisse suscepta\', ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi nonos hereticos fuisse damnatos. in eo autem libro defensio est potius quam reprehensio nuptiarum. [*](GGen. 2,24 9 Prou. 19, 14 12 cf. Matth. 19,3 14 Matth. 19,6 16 ef. Eph. 5, 25 23 Iulianus). [*]( 1 susciperuntO eius] cnim D calumpniomssimis R 2 repeti teaOwii ea. PosteaGL 3 nostra s.l.m20 isti BEFd dicatD ibi BCEFd 5 a deo nuptias (om. esse) EFbd constitutasGL 9 scriptum ex dictum B ad no* (uirg. add, m2) 0 uiro mulier DEFbd 11 uxorisF ipsis om.GL quoqueD 12 nunc] add. quoque Db consep.nltus tu; D 13 quecumqueOwi 14 testimio C dnsZ) 15 separat Oml 17 in s.l.m20 lib»roO 18 iste mn.GL 19 in calumniando D conatus est B 20 quatuor D 21 commcrat Oml pclagi Gml p«elagi L(a eras.) 22 celestiique D celestique L conscribsi (ri s.l.m2)0 24 liunc L(n in ras.) 25 inimici GL 26 in eo] IdeoGL post libro add. s.l.m2 nico G )

431