Quod uero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a uestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: nonne de his qu.i talia faciunt dictum est: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et uiam pacis non cognouerunt?, haec ipsa et alia multa longeque grauiora illo Bagaiensi concilio episcopi uestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in uos uiolentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. unde si cum illis post tam grauiter (acriter)que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. multo enim magis uos allectare debet ad pacem faciendam totus [*]( 11 cf. III 69, 80 14 epist. Cresc. 15 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 erroribus WXmlTR 3 quod om. WXmlYmlR 4 Saluius noluit om. R 6 catholicam euan. W 7 quicquid YRZ factum euan. W 8 inputandum XYR 11 post om. W 15 iis v 17 et alia om. R multo WXYmlZv 19 fuerunt W fuderant XYRZv 20 fecerant Xm2Ym2RZv quid W 23 grauiter] grauia Xm2Ym2RZv acriter addidi que] quae XmlYRv, del. Xm2, om. Z sunt dicta Ym2R dicta sunt v 24 baptismi eorum Z rescisione W 25 est om. R quod] quin v et om. R cordare W 26 uos magis Rv allectare scripsi delectare codd. v )
560
orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non uos inquinauerunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus uos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina (non) demonstrastis, et multum uos inquinat scelus, quo uestram societatem ab eius ecclesiae, pro qua tot ac tanta diuina testimonia recitantur, societate separastis; quibus diuinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem ui ueritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus.
Ausus es, inquam, testamento dei reluctari, cum dicat apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans in paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est. non intellegens, quomodo a domino dictum sit paucos intrare per angustam portam, cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac et Iacob et in Apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit. qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in [*](9 epist. Cresc. cf. III 65, 73 12 Gal. 3, 15-16 17 Gen. 22, 17 19 epiat. Cresc. cf. III 66, 75 21 cf. Matth. 7, 14 22 cf. Matth. 8, 11 24 cf. Apoc. 7, 9 ) [*]( 1 quoniam] quo R 2 atrocitatem Xml 4 crimina euan. W non coni. f), om. codd. v 5 quo] qfto (t. e. quoniam) Yml quorum R, euan. W 8 est WYml 9 ui om. R 10 quotidie Xml 11 est WXmlYml 14 seminis WYml 16 et scripsi ut codd. v cum om. R deus] quis WXYmlRZ 17 habraham W abraaui X 18 harena Ym2 21 dictum sit om. R 23 isac W alt. et] sed et JVYRv sed Xml 24 apocalipsi WYR apocalysi Z demonstrent R 25 millia Xmlv posset WXmlYR 26 iidem v )
561
conparatione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. quae tamen frumenta diuinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sine ab scandalis et uiolentiis haereticorum siue ab interiore tamquam palea sua multis non recte uiuentibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima uentilatione purganda. sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. si enim in paucis frequenter est ueritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto uobis sunt inpares paucitate, tanto uos superent ueritate. non facis: noli ergo in conparatione multitudinis gentium catholicarum de uestra paucitate gloriari, sicut non uis, ut Maximianenses in conparatione multitudinis uestrae de sua paucitate glorientur.
Quod autem de Afris traditoribus narras, ita(ne) nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo ueritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit uana et inepta narratio? in qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage conpendium. sacrae sunt litterae: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris eius. huic prophetico testimonio concinit euangelium, ubi de se ipso idem dominus dicit: oportebat Christum . pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab [*](14 cf. epist. Cresc. et III 67, 77 sq. 19 Ps. 49, 1-2 23 Luc. 24, 46-47 ) [*]( 1 plurimum WXmlYmlE plurimorum Ym2 diabalo W 3 dam dile euan. W sociata sine scrips-i societas uel WXmlYml sociata (societa Xm2) uel cet. v 4 tiis euan. W 6 ad] ab W haec om. WYRv 7 si] sic W 8 permitti Wml 9 inpares] in partes W 10 nobis WXmlYml racis] add. certe Ym2Bv 11 catholicorum R 12 maxiamenses W 13 uestra R 14 itane scrqtsi ita WYRv, om. XZ 15 nescis] nescissa WYml nescis iam Xml nescisso Ym2R qualicumque Ym2 16 cum probatio] comprobatio R 18 cansam R 21 syon XZ 23 se om. WXYmlZ ) [*]( Lll. Angust. e. Don. II. ) [*]( 36 )
562
Hierusalem. quod enim illic dictum est: uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex Sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab Hierusalem. non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum uiginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto spiritu impleuit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conuersa suscepit, inde in totam Iudaeam et Samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit ecclesia. quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae. haec igitur ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam euidenti fecunditate diffundens. ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen prouidentia dei totus cotidie uertitur mundus, haec, inquam, ecclesia, quae domino deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum uocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nesciuit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non iuposuerunt, quamuis eum a Primiano damnatum laudauerint Primianumque damnauerint, quamuis in eius schismate constituti dilationem qua reuerterentur acceperint
Quin etiam quia dixi: traditionem multo probabilius nos uobis obicimus, respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam uos nobis probabiliter obiecistis. [*]( 12 Act. 1, 8 16 cf. pag. 573,21 et ad pag. 560, 9 25 Petil. I 21, 28 26 cf. III 73, 85 ) [*]( 2 u usque a euan. W 3 i dictu euan. W syon X 4 est om. W 5 ierusalem R(v) iherusalem Z 6 etiam ibi Rv 8 spiritu sancto Zv 10 samaria W 11 diffunditur Ym2R 12 et iam] etiam WXYmlZ iam Ytn2R inquid W 13 ierusalem R(v) et totam (om. in) v 16 cogat om. WYml 17 quotidie totus v 25 quin] qui nec WYR dixit WYmlR 26 odo fuisse euan. W 27 obiecitis WYml obiectis Xml obicitis Ym2R(v), cl..p. 490, fTobiecisBe is doc euan. W )
563
docens etiam regulam locutionis, qua conparatiuus gradus (quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat\', et adiungens, sicut \'bene* et \'melius\', \'male\' et \'peius\', (probabiliter* et (horribilius), ita esse (probabiliter) et \'probabilius*. unde tibi colligere uideris et dicis: si uos probabilius, nos ergo probabiliter. hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi uerba didicimus, quomodo conparatiuus gradus non semper augeat quod conparat, aliquando inprobet cui conparatur. inde est: di meliora piis, inde est: melioribus opto auspiciis. lege diligenter, plura ipse repperies. sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere. nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? in illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: inuenta est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. certe secundum regulam tuam \'salubris\', non salubrior) dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens uirus inreperet. salubrior ergo erat causa, ut conpendioso dolore natum decideret uulnus, quamuis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens inreperet uirus. sic traditionem probabilius nos uobis obicimus, quamuis eam uos nobis non probabiliter obiciatis.
Iam illud quod in Siluanum Cirtensem episcopum uestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur [*]( 5 epist. Cresc. cf. pag. 489, 28 7 III 73, 85 sqq. 10 Uerg. Georg. III 513 11 Aen. III 498 sq. 16 Sententia concilii Bagaieneis 27 cf. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 loquutionis WZ 2 dictum scripsi factum codd. v 4 orribilius W et probabiliiw om. W 10 di] de Yml dii Zv 12 reperies WXTmlZ 14 loquutionis WXZ 15 Bagaiensis concilii v 17 inrepat uirus] inreparturiis W inreparaturus R ut post dolore exhibet Zml conpendio suo W 18 decidit Xtnl 20 ciosum euan. W 21 inrepe euan. W 26 in om. v irtenscm euan. W circensem R 27 a gest euan. W ) [*]( 36* )
564
ibidem apud Cirtam a curatore rei publicae Munatio Felice confecta. nam sicut ibi scriptum legimus, posteaquam apertum est ad bybliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas inuenisse. cui Uictor Aufidii dixit: mortuus fueras, si non eas inuenisses. Felix autem curator cum ei dixisset: \'inquire diligentius, ne quid hic remanserit\', Siluanus dixit: nihil hic rex mansit, totum hoc eiecimus. quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesiuit consularis: quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Uictor respondit: sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit. huic tu publicorum gestorum euidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi uideris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum uelut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam seuerus ultor extiterit: quasi aliquid seuerius uidebatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam Susannam tanta instantia saeuiebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire uelle fingebant. sed omittamus talia. quid
[*]( 2. 12 Gesta apud Zenophilum (III 29, 33) 17 cf. epist. Creac. et III 27, 81 20 of. Dan. 13, 5-62 ) [*]( 1 circam WXmlYmlR munacio R 2 ibi scriptum sicut Zml apertum] peruentum Ym2Rv 8 ad] in III 29, 33 bibliothecam WZv 4 capsulam Ym2R 5 quod] quo XYmlRZ qui Ym2 6 archam XRZ inuenisse eas R eas deest III 29, 33 ausidii YR 7 eas] illae III 29, 33 inuenisse W 8 nequit R 9 pr. remansit R 10 iacta Xml 11 zenophyli X inserentur WXmlYml 12 quid] qui R administrabat Ym2Rv quidnam ministrabat Xm2Z 13 clericatura WYmJ clero Gesta 14 persecutio (percutio W persequutio Y) est WXmlYRv est persecutio et Gesta 15 subdia:nus W diaconus Z 17 qui cummemoras W 18 et] ac v 20 extiterat Ym2R uideatur v 22 cum] cu W 23 illam YR talia] alia WZ quid del. Ym2, om. R ) 565
Felicianus? numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non inpudentior? quod Siluanus si facere uoluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso ueram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta prauitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnauerat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani uel sua cum episcopali etiam honore transire.
Nec illud, quod dixi: nescio quos traditores, quos uestri maiores arguebant, si ueraciter arguebant, debuisse conuincere, sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint sic enim respondes, quod fecerint et ideo nostros perdidisse baptismum iudicauerint. lege prius diligenter contra quod scribis, et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis uertere in aliud. ego dixi non apud uestros, sed apud ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi uidebantur qui arguebantur a uestris, eos debuisse conuinci. nam et Maximianenses conuictum sibi uidentur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia uel inuidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod uniuersae parti Donati facile probaretur. nunc uero damnauerunt eum centum, et amplius quam trecentis absoluendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae [*]( 10 Petil. 1 22, 24 13 cf. epiat. Cresc. ) [*]( 2 ntia corre euan. W 8 si facere] si stare ex sistatacere R e uoluis euan. W 4 non] et non W pr. in om. R 6 ei] aicut Ym2Rv, cf. p. 562, 20 9 suam WXmlYml 10 ne Yml 12 aic] ai WXmlYmlR ipso WXmlYml 13 facere] stare R sic enim-iudicauerint om. R 18 debuisseu. (nam eras.) W 21 posset WYmlR 24 tam pluribus] et an (am Y) pluribus WXmJYml et pluribus Ym2R 26 imianus euan. W 27 ai aute euatu W tamen WXmJYR numerum WXmlYrnl collegatum R )
566
communionis ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si uera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non ualebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus. qui ista nescirent, impio schismate separarent. tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. quod quidem illis tono prodesset, si in ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. sed quod eos dicimus in hac erroris uestri societate, quam ueram ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores uestri in illa perspicue uera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. sicut enim quilibet partis uestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen. quamuis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probauit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non inmerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam. uerum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris uel innotescere innocens potuit uel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolui aut non meruit ab ignorante damnari aut
[*]( 9 Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 eccleiis W titam WYml 2 concilio Wml saniori Ym2R 6 tolerarem Xml 9 esse in ecclesia R 10 debet] add. aut Cypr. 11 aestra R utj aut WXmlYml zizaniam Yml ecclesiain R 12 illos Yml 13 purgatis WYB 14 tolerant X separarent WYml 15 societatem WYml 17 uera in] ueram Xml 20 accentum WR 21 eum om. R 22 quem (em in ras. m2) X em causa euan. W 28 fuisse euan. W eum] cam WXmlYmlR 24 aeram] sed XZ christianas cum R 26 occultare Wml ab om. WYml 27 solui XZ ) 567
corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicauerant, demonstrari. uos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid uel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus crediderunt.
Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi — neque enim aliud poteras — elegisti, quam facile superemini. dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt uera aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. et cum in tribus superioribus facillimam nostram uictoriam demonstrassem, in quarta quoque uos uinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.
Proinde attende, utrum ualeam in illo perspicuo speculo uestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. namque mortuis omnibus, (a quibus) et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter uestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum uel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud [*](10 cf. III 57, 77. Petil. I 21, 23 ) [*]( 1 raeruat W 2 iudicauerunt v 5 ullos scripsinullus WXmlYml nulloa cet. v quid] qui W 6 neBcierint Z 7 uitis ligatoribus Yml 10 eglegisti Wml 11 ex utraque parte fuerint (tr. fuerint parte) Z 12 sunt om. R 15 quartain W quar R quaito v uince Xml uici Z 17 obtegerej intellegere B 18 tecum scripsi et cum WXmlYmlR etiam XmHZv cum Ym2 aliia R 19 tractauimus WYml us nunc r euan. W nuncJ nec Yml, om. R cessariis W 20 ende ut euan. W 21 est om. R 22 a quibus mtppleui et om. W, del. Ym2 28 feri R potuerit WXYmlZ 26 primum XZ )
568
Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra uestri concilium Bagaiense recitabunt. flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. nonne multo iustius dicent uestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si uera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec uera esse ostonderitis. quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamuis uera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere! unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc uiuebant, ignoratus et non probatus inuoluit? uos itaque schismatis reos perspicua ueritate conuincimus, quos a nobis fratribus uestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos uidemus.\' si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri quam plurimi paucis Byzacenis et prouincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi uera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis uinculo sociata. quae nihilominus clamet:'documenta etiam criminum alienorum,
[*](3 delata Ym2 5 iam scripsi etiam codd. v 6 mortuos W mortuus Yml mortuis Ym2R adJ a WYml uestros Xml 7 ostenderitis esse Rv 10 demonstratam YmlR quanto minus] hominibus WXmJYR eam WXmJYmlR 11 causae illius] causa ciuilius WY causae ciuilis Xml causa ad nos ciuilius R 12 ignoratos et non probatos Ym2R 13 non Onl. v 16 non sunt om. R 16 demus si ho euatl. W 17 plebis Yml locor eu.an.. W 19 baienense R 20 Numidae-prouincialibus del. Xm2, om. Z numidaest mauri WXYtnl numidae numidae mauris mauri Ym2R qua R ibizaceonis WYml ibi bizaceonis X bizaceonis R 21 de] et WXmlYR 23 orbis terrarum afris Zml 24 tanto Ym2R 25 clamet scripsi eamet codd., del. Ym2, om. v ) 569
quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, (uel quia non potuistis) uel quia non curastis. a quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociauero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. proinde et plurimum ualeatis et nunc mihi haec uera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, uiuos non deserimus innocentes.\'