Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem uestram nec uos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam uiuentibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est — quandoquidem, sicut uerba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem ecclesiam redire inuitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur — et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra uestram ecclesiam toto illo tempore baptizauerint, siue usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, siue etiam transacto dilationis die, quando Titianus aduocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordauit: quomodo audetis iam dicere unum baptisma nisi in una ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate baptismum sine ulla controuersia cognoueritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? nec tamen potestis dicere nihil uos praestitisse illis, quos in eodem baptismo suscepistis. si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum [*](27 cf. Rom. 5, 5 ) [*]( 2 paenitentiam WR 5 igitur W, om. R 7 concilii eiusdem v 10 daniDanerunt Zv uestra WYml 11 ecclesia W 12 cmnj eum WXml 13 scismate erant Zml 14 praetextatim WYml 15 postulabant codd. 17 unum] uiuum W in om. W 19 ausciperitis W 20 tam WXmlR 22 ipsos Xml sacrilegio schismatis v 23 sacri- leio R 25 caracter Z 26 praestemus ecclesiae WXmlYml 27 sanctum spiritum X )

506
sanctum accipere mererentur, sine quo nemo peruenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. haec responderetis ueraciter, si ueram ecclesiam teneretis. uerumtamen ad admonitionem uestram sufficit, ut hoc uos accepturos intellegatis in uera ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad uos inde redierunt, in uestra communione accepisse credidistis, atque ita uos etiam accepto baptismo Christi esse puniendos, si unitatem eatholicae ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si uestrae communioni non copularentur, in quibus ad uos inde uenientibus non rescindendum baptismum iudicastis. uides itaque etiam hoc, quod te mouebat de baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.

Iam nunc illa uideamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. ac primum quod interrogas, quare uestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor ecclesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit, non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine uniuersam eius communionem appellatis. neque schisma quod fecit ullo uocabulo a uobis uel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine deriuetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. num quid (ad) hoc dicturus es nisi Maximianum a uestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? sed Maximianus non hoc dicit, qui [*]( 16 cf. epist. Cresc. et II 1, 2 ) [*]( 2 Bcramentis W 4 ftmmomtionem XYmlR 5 quos] quod TFx 6 inde om. R 9 teneretis Z 10 dubitastis Ym2R 14 solutam TrJtinilTJ 17 ac: pellem R 18 post ante del. et institutor W 19 nonne XYRZv 22 a om. urYmlB 23 quolibet W 24 deribetur WXml simplicibus WXYmlRZ 26 ad addidi hic Xm2. sed deletum, om. Z nisi si XmlYml, del. Xm2Ym2, om. RZv 28 alt. non om. XZ )

507
Primianum potius et uos omnes adfirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod Cebarsussi centum uel amplius uestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium. in quo trecenti et decem eundem Maximianum et eius socios damnauerunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est. et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam reuocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est?

In hac uestra conflictione quid uultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec uestra communione detinemur? quid, inquam, hinc uultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo ualere debere, quo damnatus est Maximianus, eo uidelicet firmius id esse arbitrantes. quo posterius potuit de prioribus iudicare? ecce in hoc fauemus uobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. fauemus, inquam. tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore [*]( 4 pr. est om. Z praedamnatos Wml ~i cebarausi Z* uestris WXmlYml post episcopi del. uestri Z condiderunt (on in ras.) Y 6 perfecto JVYml plenius quam Xml 7 esse auctori-. tatis v 9 aput R 11 considebat XJtZm2v 12 ille om. WYRv 16 indieemus (s in ras.) X uestram communionem WXmlYml 17 hanc Winl bin Xml iudices WYM 18 uagaiense WXYZ uagienae R 19 illa Yml 21 post iudicare Xm3 imeruit uerba lin. 24 quo posteriore-priora deleri, et exhibet Z hoc (c in ras. m2) X cauemus nobis Xm2Z, cf. PeW. II 23, 53 faueo defensioni aliena WYR 22 fuerint sus(-c-v)cenaere WYRv 23 fauemus v cauemus WXYZ cauerins R tertio iudicio (iuditio WY, iud. tert. Ytn2Rv) bagaiensi WXmlYR fauemus, inquam, iudicio tertio Bagaiensi quod factum est v 24 quo-deleri del. Xm2, om. Z )

508
potuerunt merito priora deleri, quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani uocem prouocationis uel legimus uel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eundem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse uenire nollet, ipsos ad se uenire permitteret. quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam ecclesiae prouiderent, et sic nondum audentes ultimum praecipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum uenire noluisset, iam necessario putauerunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. at uero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut ueniret; uidemus tamen leuatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conuentu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commouisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio.

Haec cum ita sint, non uos tamen pro Caeciliano talia permouent. contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est Maiorinus. contra quem [*]( 3 audiuimus Z 5 uagaitana WXYmlZ 7 eumdem Z 8 legatus W 9 ipsej ipsi WYmlR 10 quod Z 11 tractant WXml 12 aenserunt scripsi 9uaserunt WXYmJZ asserunt Ym2Rv sic] sit Z audientes WYmlR 18 quodammodo Z 14 ei ut SinaB ai] sicut R celebriori YmSRv 15 seseque v 17 ad R Bapaiensis concilii v 18 uagaiensis WXYmlZ baiagen.eis (d eras.) R ullo WXmlR 19 nou om. R 21 fuerit W 22 conuentus WXmJYml 24 uti Xm2 )

509
non a uobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione adceleratum. qui non sicut Primianus noluit ad se uenire collegas, sed inuitauit potius ut uenirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. pro quo non unum. sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt aduersarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusauerunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam uoluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio prouocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta conuictio. nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inuenti fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. haec Maximianenses aduersus Primianum non exercuerunt mala nec totiens uicti sunt nec praesentes uicti sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices uicti sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a uestra communione schisma fecerunt, et hoc uestros a catholica communione fecisse non uultis aduertere; qua inpudentia [*]( 1 maxiraanensibus (manen in ras. m2) X 6 priano WYrnl quatuor Zv 10 accusauerint WYml 13 ab v ad WTR, om. XZ ad eundem quem rursus alterum episcopale(-iR) iudicium Ym2R prouocauerunt RZ 14 iuditiom JVml 15 cognoscentes JVXmlYml 16 conuitio W caecilianum Xml caeciliano R 17 ei de Felicis om. R relicis WTml reliqis Xml reliquis Ym2 et ei de reliquis del. Ym2 aptugnenses WYR 18 ordinatores eius de Ym2R 22 ercuerunt tr male WXmlYml toties Rv praesentes uicti sunt nec om. W 24 ipsi a] ipsa a W ipsa YmlR ab ipsa Ym2 26 qua] qui WXmlYml quia Zml )
510
uanissimae animositatis, prorsus ignoro. si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo uera esse uultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicauerunt, cur non uultis uera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicauerunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmauerint? si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non uultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices inuenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnauerant. si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? quodsi uos forte numerus mouet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, ualere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non uultis?

Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud in expiabile in spiritum sanctum, de quo dominus ait: non remittetur neque hic neque in futuro saeculo, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum [*](24 cf. epist. Cresc. et II 12, 15 25 Matth. 12, 32 ) [*]( 1 ammositatis W 5 iudicauerint Xm2Ym2Rv, cf. index s. u. Hndicatiuus\' 6 posteriori XYmSRv confirmauerunt Z 10 tot posteriora Z 12 apud om. TFT ab aliis iudicibus Ym2Rv 14 primam coni. v prima codd. v 15 damnauerunt WYm2Rv testium Xml quia] quiam R quod iam v 17 ad] ab WYml 18 fronte ferrea v 19 ideo) ide Xml 20 a om. R arbitramini Yml 21 tanto del. Y. om. R 22 maiori Ym2Rv episcorum W 26 neque in futuro neque hic YtnJ 27 edocere scripsi edicere rvXml YR dicere Xm2Zv )

511
Primiano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum nos obiecisse quod sit in spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis (obiecistis), sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. sicut enim uos ideo putatis illo inremissibili reatu peccasse in spiritum sanctum quos accusatis diuinas scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem scripturas sancto spiritu acti locuti sunt homines dei, ita etiam nos non solum uestris potius traditoribus, quos gesta conuincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc nos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto seruatur unitas dilectionis et pacis, dicente apostolo: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, quam profecto uiolat qui schisma committit. sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in spiritum sanctum committitur, nec uobis obicimus, quos correctos cum uiuitis sanari posse non desperamus, nec uestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem uitae huius ab unitate disiuncti cor inpaenitens habuerunt. nec Feliciano et Praetextato hoc uos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii uestri ore ueridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti. [*]( 8 cf. II Petro 1, 21 18 Eph. 4, 2-3 ) [*]( 2 a quo Xm2Zv 3 uobis Xml 4 sitj fit v in schismatis WXmlY cui sacrilegium in schismatis del. Ym2, om. R obiecistis suppleui objicitis v, om. codd. 5 bagaiensi WXmlYR 6 putastie Yml inremisibili TIT 8 eadem WYml spiritu sancto v 10 quo Yml iesta R idem] enim JVYR crimen v 11 obicisse WXmlYml 13 et om. WYml 16hunc om. W 18 cum] con W com Yml sanare WXmlYR deaeperamuB JVml 20 unitatem WYml 21 habuerint XZ et] ex W 28 sacrilegi WYml 24 ueredico Jr). 26 porrogatum WYml praerogatum YmSR )

512

Quod autem non tibi placet deriuatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes Latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; uerumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque conuincas. iam enim nec ipsos uolo Maximianistas uocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut Claudianenses uel quid aliud appellent quos Claudianistas appellauerunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnauerunt et damnarunt crimina posuerunt. et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.

Quod uero me putasti uehementius arguendum, quod, cum dixerim: Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans quod tu schisma potius uis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus, tu qui nos in hac causa tam grauiter arguis responde, quomodo expiauerint uestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicauerunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizauerant, denuo baptizantes. an forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam uestrum desipiunt, dicentes non eos in deum, sed hominem peccauisse? sacrilegium uero tanto est grauius peccatum, quantum committi non potest nisi in deum; unde [*]( 1 cf. II 1, 2 9 cf. Enarr. iu Ps. 36, serm. 2, 20 15 cf. II 3. 4 16 Petil. I 1, 1 ) [*]( 1 diriuatio TVml 2 apellentur WYtnl et om. WXYmlZ latina WXmlYml 3 declinandum Ym2v ammonitionem X 5 hac] ac W 8 censuri WYml 9 appellent] appellant JVXmlYml 10 recepto Ym2 11 damnauerunt v 13 solam JVYR ea] hac v 20 expiauerant Z 21 cpiscopus WYml episcopi Ym2R 22 ante R adque R redentes W retdcntes R 23 baptizaurant W 24 an W 26 tanta Wml 27 quanto YmSRv )

513
me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a uobis ad nos transeunt, nisi quia uestrum dixi sacrilegum errorem. lege ergo Bagaiense concilium. nempe ista illic prima uerba sunt: cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata resecare sacrilega. audis aduertis attendis? schismata, inquiunt, resecare sacrilega. ergo non in hominem, sed in deum scelerata peruersitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.

Quid est, uir disertissime? quid habes quod dicas mihi? lege sequentia, uide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. sacrilegos uideo episcopos: quid agis, si non probaueris expiatos? nempe urgueris cedere ueritati, qua dicimus expiari uestros, cum ad nos ueniunt, ipso uinculo fraternae [*]( 4 Sententia concilii Bagaiensis; cf. III 53, 59 18 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 disputationem WXmlYml tuam WYml arguendum XJRv 2 transeunt om. W in init. nouae paginae 3 baiagense R 5 saluatoria nostri deest l. c. 6 ex—uenientes deest 1. c. 7 sancta deest l. c. bagaiense Wml baiaiensi R 8 ianoarius X ianuarios Z(v) 10 obtatas R 11 et decem v 12 et schismata c, ut est III 53, 69 14 pr. in om. WYmlR 15 prouersitate W sacrilegi Yml 16 crimen WXmlYml diceret R 21 dissertissime W 22 leges R uidi R 24 legatos WR legati Xml legato Yml lego Xm2Zv 25 urgeris Ym2Zv ) [*]( LII. AngiMt. c. Do». IT. ) [*]( 33 )

514
pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. quid de illis, quos a uestra communione separati et Maximiano in saorilegae illius catenae societate deuincti baptizauerunt, quos cum eis in eodem baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? respondebisne aliquid nisi eadem sacramenta recte uos adprobasse in eis, quae nos quoque adprobamus in uobis? magis enim tibi constabis, si ista responderis et uerbis epistulae tuae non reluctaueris. in qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et uos, sed schisma potius esse commissum, dixisti nobis et uestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum. neque enim grauius quam his uerbis repetitionem baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a uestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. qua igitur sceleris inpudentia non seruatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod sernatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? causam itaque nostram, quam uobiscum habemus, uestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a uobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad uos accederent instantissime monuerunt, qui post uos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra uestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizauerunt, sine ulla degradatione, sine baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. quod uere fieret, si uos eandem caritatem in uera unitate teneretis. [*]( 2 I Petro 4, 8 9 cf. epist. Cresc. 11 cf. II 3, 4 ) [*]( 1 caritatem scripst caritatis codd. v cooperiri XZv, cf. p. 433, 7 sicut-peccatorum om. W 2 quidem illis WXYml quid enim illos Ym2R 3 aeparastis Ym2R 4 sacrilega XZv 9 reluctaberis v quum R 10 haeresim Wv commissum esse v 16 quos] quod WXYtnl 17 sanctam W unitem W unitatem Yml 18 baptizar (sic) R baptizauerunt Z 21 nec W 22 uos om. WXmIYR 25 baptis R baptismi v concordia Xml )
515