Sed epistulam, inquis, principis uestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. illam uero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica ecclesia, cuius causam contra uos agimus, cui tot diuinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu uera seu falsa qua gaudet auferunt ueritatem! desine talibus: unus homo sum. ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. quamquam nec de me ipso nobis, etiamsi meam conuersationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. ad existimationem hominum magna testium qui me nouerunt suppetit copia, ad dei uero conspectum sola conscientia, quam contra uestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii summum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? [*]( 8 epist. Cresc. cf. Petil. III 16, 19 25 Prou. 20, 8 - 9 ) [*]( 4 manichaeoB HT 7 ac] et v 8 epistulam suam UP quam qua Wml 9 nollent JVXmJ Y nolent R 10 uero] ego Xm2Z 14 praesidenti XYHv, cf. p. 481, 22 15 seu falaa seu uera XZ aufertur (tur m2) X 16 unus om. W egitur Xml 17 non om. W 20 testium- W 24 affluentem XYm2RXr 25 exapecto YBm2v)
496
Sed quid ad rem, cuius inter nos uertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica sim stipula si malus, granum si bonus? uos tamen si grana essetis, paleam conmixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus uentilationis non refugeretis. proinde nos, si quem repperimus in nobis notum hominem malum, recte uobis obicimus; ibi enim tota defensio uestra consistit, quia propterea uos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. unde nouum genus areae uos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius uentilator, sed perscrutator. nam et Parmenianus uester praeclaram uestram munditiam uelut inmunditiae nostrae. a contrario conparans ausus est interponere sententiam prophetae Hieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, aduersus eos, qui diuinis oraculis sua somnia coaequabant. adrogantia tamen uestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi uos contra scripturas diuinas et contra monita Cypriani ante ultimam uentilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicauit.
Quid igitur dignius aduersus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium uobis potuit procurari? quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt grauiora dixistis, de imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis inuidiam: uos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. baptismum ecclesiae dari extra ecclesiam non posse contenditis: uos [*]( -2 cf. Petil. III 12, 13 init. 4. 18 cf. Cypr. epist. 54, 3 11 cf. Parm. III 3, 17 sqq. 14 Hier. 23, 28 ) [*]( 3 granum] granam WYml grana Xml bonum WYml 4 ammonet X 5 reperimus WrRv 6 ubi WXmlYml 7 quia] qua YmJ 11 parmonpanuB W 12 uester] uestn Yml pereclaram W 14 iheremie Z palea WYRZ cum] con W 15 aduersis X 17 permeniani WYml 19 exppectat YZv 20 praedicabit W praedicatis Z 21 igitur] ergo v 22 causam Xml )
497
baptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non inuenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi uos ipsos damnaueritis. nolo te per multa distendas; nam et ego possem breuiter ea quae contra te dicta sunt in memoriam reuocare. sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces aduersus stimulum iactes.
LIBER QVARTUS.
Quamuis iam tribus nec paruis uoluminibus epistulae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti, tamen etiam hoc breuiore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere et ex hac una ostendere omnia, quae in illa epistula posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. neque enim contemnendum est beneficium dei, quod et ad nostrae dispensationis conpendium et ad uestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est. qui nescientibus uobis neque id agentibus nobis ita uestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut, qui orbem christianum [*]( 2 rescindistia WYmlR 3 accusetÎs-debuerunt nos om. WYR 4 non noa v non del. Y, om. R causetis W 5 nol (sic) W 6 memoria inrenocare W 7 hic Wml maximianesium W 8 ponere XmlR 9 caetere W cetere Yml melius] add. est ut XZ, cf p. 474, 9 10 iactes scripsi iaces W (cf. iacet pro iactet W p. 459, 18) iaceas Yml iacias cet. v add. EXPLICIT LIBER TERTIUS (III W) WYR INCIPIT LIBER IIII. LEGE FFXICITER DEO GRA- TIAS WY, om. R EXPLICIT LIBER TERTIUS FELICITER. DEO GRATIAS. INCIPIT LIBER QUARTUS LEGE IN PACE FELICITER X Explicit liber tercius. Incipit liber quartus Z 13 cresconii W qua] qui Wml 14 rescribta W scripta cet. v refellebant Xml 15 putastis WXYtnlZ hoc etiam XZ breuiori XYm2RZv 17 pro quam] quem Wml 19 uestra W ) [*]( LII. Anfott. e. Doti. TI. ) [*]( 32 )
498
per communionem sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis quamuis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri eorum quos damnauerunt peccatis non fuisse maculatos in una sacramentorum communione constitutos eos, quibus tamquam innocentibus ad reuertendum dilationem dederunt etsi non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani; et qui baptismum Christi nolebant agnoscere nec in eis ecclesiis datum, quas apostolorum labor propagauit atque fundauit, contendentes extra unam ecclesiam baptismum dari non posse nosque culpantes, quod per eos datum baptismum non rescinderemus, quos esse in uera ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos et in eis baptismum rescindere non auderent; et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum peruersitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos et Maximianum ac socios eius apud eos grauiter accusarent, concilium quo eos damnauerunt gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur efficacissimas impetrarent. his omnibus a se gestis adhuc nebulas inperitis conantur offundere, non solum scripturis sanctis et priorum rerum gestarum, quando se ab unitate separauerunt, multis certisque documentis, uerum etiam recentissimis suis factis et exemplis euidentissime superati.
Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistulae tuae partes, quantum me dominus adiuuat, sine ulla difficultate, immo cum magna facilitate respondeam. ac primo illud, quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam uituperare uoluisti, tamquam esset ueritatis inimica et patrona potius [*]( 28 cf. I 1 sqq. ) [*]( 4 peccatie eos non X peccatis nOli fuerunt peccatis non fuisse WYntl 8 ne WXmlYml 12 susceperent W 16 adire WXmlYml 17 mazi anum W 18 et concilium YmfJRv 19 ac iussiones YmSRv illis e(ae-2T)dibus WXml 21 imperitis XRZ effundere WXmlYR 26 dominus me v )
499
falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cauendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si re uera tanta esset eloquentia mea, quantam mihi quamuis accusatorie tribuis, nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est, Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, laudare eloquentiam cogereris? porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: licet uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt? quando me in haec uerba exquirenda coartarem, quando in exprimenda prouoluerem? quando tanto impetu. tanto sonitu in odium noxiorum lectoris uel auditoris animum concitarem? num ideo haec in quos dicta sunt minus ueraciter dicta sunt? num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur uel labefactatur auctoritas? nempe illud quo uisum est eloquentius eo potissimum electum est, quod omnes esse suum uellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. ecce eloquentia quam uituperasti, quam uelut seditiosam et Graeco etiam nomine malitiose artificiosam detestandam uitandam que monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre
[*]( 4. 9 Sententia concilii Bagaienais 23 cf. epist. Creec. et I 2, 3 ) [*]( 2 sic Wml 3 quantum W accusatoriae WYmlE accusatori attribuis Xml accusator attribuis XmSZ 4 uagaiensis WXYmlZ ibi om. R 6 date X dathe R chorae Ym2Z chore R(v) 8 cogeris Wml 10 aluas Ym2 12 euanescentium WYm2RZ euanescentum X euanescenteum Yml, cf. Parm. II 3, 7 13 occultari] celari Parm. I. c. 14 ff;:ta Xm2Z foeta Ym2 17 lectores uel auditores W 19 nunc W haec WYml tanta W 24 malitios et Xml malitiosam et Xm2Z 25 uitamdamque WYml 26 im YrnlR quisque suam Zml ) [*]( 32* ) 500
sententiam, sed unam, quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. liceat igitur nobis sine inuidia non usque quaque inpolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis uestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
Illud etiam, quod studium pro ueritate certandi, quia saepe uoluimus conferre cum uestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis uinculo laetaretur, contentionis et animositatis uitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro causa ueritatis et unitatis pacificis uerbis et pacatioribus 10 locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per aduocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi uestri aduersus Maximianum et aduersus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor uel amplius proconsules factum est. certe in conlatione disputationis hoc cauendum est, ne prorumpatur in litem, et caueri a modestis et mitibus et potest et solet; cum uero aduocatis utrimque luctantibus in foro controuersia uertitur, iam procul dubio litigatur. neque hoc in uestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate conpulsi sunt; uerumtamen admoneo te bono ingenio praeditum uirum, ut aduertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos conuincerent et expellerent quos in concilio iam damnauerant, non declinauerunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire. [*]( 8 cf. epiat. Cresc. et I 7, 9 sqq. ) [*]( 3 impolite XZ 5 hornataeque W 6 illut YmlR quo W 7 cum uestris conferre v errores W post sublato del. tandi W 8 laetaretur] necteretur v, cf. epist. 88, 7 9 uitiosa JVml 10 patificis W 11 augeretur W 12 abuocatos WYml cartaginiensis W carthaginensis XRZ(v) 15 qaatuor Zv 17 modestibus Z ac mitibus v 18 abuocatis YR utrinque Zv 20 non 8. 1. Y consolandi WYm1 21 ammoneo XYm2R inienio 22 25 et exercuerunt YmSBv 26 potuissent WXmlYR 27 excusatione cooperire Xm2Z \' * )
501
Iam uero quod, antequam uenias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conueniat, utrum ab eo potius, quem et ego baptismum habere confirmo, an ab eo, quem tuus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de uana inperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad uos adtinet - nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet —; uestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnauerat et per quem conspirantibus aduersum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnauerunt. ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum (Mustitanum), cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per aduocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime ualuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizauerant, nullum rebaptizarent.
Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, aduocato prosequente Nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Saluio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte Donati. sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem Nummasius in numero errans undecim dicit. hanc Nummasii postulationem recitauit postea Titianus, expresse ac nominatim agens apud eundem [*](2 cf. I 21, 26 aqq. ) [*]( 2 te om. W 6 inperitum WYml imperitorum XRZ 7 attinet WXYZ 8 quem] quo Ym2H 10 damnatus (us in ras. m2) X 11 maxiani W 12 assuritanum Z(v) 13 et Felicianum om. WXYmlZ Mustitanum addidi eos del. Y, om. 11 in om. W 14 uagaiensi codd. 20 exstat Xm2v 21 aduocatum codd. 22 priami Yml raenbresitan (sic) B 25 uagaiensi WXYmlZ retitabat W 28 hac WXYml eumdem Xml )
502
proconsulem aduersus Praetextatum et Felicianum. cuius aduocati uerba ista sunt: sed suis, inquit, institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictions effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui. deinde paulo post, ut idem aduocatus ostendat quid iussum sit, recitat N Nummasii postulationem quam supra commemoraui, in qua pro consule Nummasio cum dixisset: lege episcopate iudicium, illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his uerbis: Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris: usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum
[*]( 2 Tostalatio apud Herodem proconsulem; cf. III 56, 62. IIII 40, 47 18 ibid. 20 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 5 consoca-t-Ir)iata WYml 9 uerandam Yml 10 etiam Praetextatus III 56, 62. IIII 40, 47 11 aaauritanis Ym2(.,) emitatur WXmlYml 15 restui W 16 iussim W 18 proconsuli a Xm2Z proconsul v dixisset v exisset WXmlYIi exegisset Xm2Z legi Xm2Z 19 agadense WXmlYml uagaiense Xm2Z 22 core YR chore Z(.,) 23 eum scripsi eundem codd. v, cf. III 19, 22. Em. 10 24 simplicium W subplicium R reseruabit WXmlYml 26 grauiores Ym2Rv collapit XZml foenoris W ) 503
mortuus interest uiuis. deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contribulatio et calamitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem. Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando e.cclesiae Carthaginis, qui, dum facinori
[*]( 2 Sententia concilii Bagaiensis 5 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 uiues Wml illos) alios XZ 2 uagaitana codd. 3 trahi WXmlYml 4 catenas WXmlYml 6 male (om. diotione) W 8 contritio Ym2R contritio et infelicitas III 19, 22, sed cf. IIII18, 21 11 corroporis W iuncta Wml 12 pestiferat WXmlYR 13 remisione W 15 uirus] urus Xml 16 carcauianensem WXYB carcauineneem Z 17 martianum lVYR" baeianum R Baianenaem v 18 ausarensem WXYZ ausausareusem R musulensem codd. 19 Sabratensem om. W miggene WYR 20 menbresitanum RZ 21 marcialem Z 22 pertutensem lV ml funestu W perdibonis W uasJ aa W 23 sorbidum WXml feculentia XYmlR ) 504
intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt. dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares aduersus eos impetratas iussiones concordauerunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus. tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his uerbis: eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque ad diem octauum KJ Ian proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam.
[*]( 5 cap. 4, 4 10 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 incertui WYml 5 post proconsulares scripni porro consulares WXmlYml proconsulares Ym2B proconsulis Xm2Zv 6 impetratae Ym2 impetrates 12 impetrata iussione XmSZv 7 maximianas WYrnl constitutus WYml 9 eo M diei] dici W 11 sarguli WYml saeculi v id est III 54, 60 12 pudore fidei III 54, 60 13 traxerunt WXmlYmlB 15 tantum Z 16 redeutibus W 17 licet) add. longe Ym2R 18 praecidentibus XmlYml praecipientibus Ym2R ad] in 111 54, 60 19 octabum W VIII XZ ianf X ianuar Z futuram XZ 20 ianuam] iam del. et in mg. ianuam W integris WXmlYml 21 habent R qua WXmlM, cf. III 54, 60. IIII 38, 46 anuam dilationis ingrederentur 23 aditos WYmi uoluntatem W ) 505
manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.