Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Sed tamen uideamus etiam de uerbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere uoluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere aduersum litteras tuas. posuit certe ille ista uerba sua: conscientia sancte dantis adtenditur quae abluat accipientis. cui ego: quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam? hanc tu ineuitabilem quaestionem, quia in uerbis Petiliani omnino non soluitur, tuis soluere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere uoluisti. ille quippe ait: conscientia dantis adtenditur quae abluat accipientis, tu uero, fassus latentem conscientiam uideri non posse, sic eam dixisti adtendi, ut non uideatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. unde colligitur uerum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam; sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. tunc enim abluit, quando mentitur. nam si de occulto scelerato fama uerum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit baptismum. ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere uoluisti, uide qualis sit, quae mendax abluit et uerax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.

Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos uestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, [*]( 4. 11 Petil. I 1, 2 12 cf. epist. Cresc. et II 17, 21 ) [*]( 3 nunc sola v nnc W 5 ait sancte YBv attenditur WXYZ 6 quid] qui Wml latet XZ forte v 8 ineuitalem WYmJ 9 non] con W 10 quem] quod R 11 attenditur WXYZ 12 abluad R falsus WXmlYml falsus cuius Ym2R 13 posse] add. dici! Ym2R atendi W attendi XYZ 18 relegiosa W 19 scelerate R 20 sed] se W hac W 22 qua Ym2 23 mirifa XmJB ea WYml te Ym2R 24 fit YZ ) [*]( 33* )

516
quoscumque baptizauit, nemo post eum rebaptizauit? quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est interhos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia uerbis euangelicis in nomine patris et filii et spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed ueracem agnouistis atque recepistis. a te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem et inter ceteros, quos repetere piget: Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, paulo post: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite.

Quid ad ista respondes? si non baptizat a uestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. si conscientia sancte [*]( 3. 16 Sententia concilii Bagaiensis 6 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 nemo-rebaptizauit om. R quaero] quae uero W 2 petiliafi R et] ei WXmlYBv 4 contempnat R 5 criminos WYml sacrilegi B 7 os] hos B 8 cui scripsi qui codd. v 9 aquam] aliquam WXralYml ore rebaptizauit (bapt. Rv): horum aliquem non Ym2Rv rescindistis Zml 10 quia] qua W 11 lingua W adque 22 12 eat] est aqua v 13 quaeso WYR 18 adsuritanum XZ 20 feculantia Xml feculentia Xm2R 21 hore R ueredico Ym2R 22 respondis WXmlYml baptizat] baptizataa Yml baptizatos Ym2R 23 seperatus YmlZ Reperatis Ym2 separastis R 24 in om. W 25 colligatos sacrilegii XZ colligitos Winl consientia W )

517
dantis adtenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum uenenosos. si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius adtenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem uestram recepti nec ab ullo rebaptizati. contra Petilianum baptizauit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizauit famosi criminis reus. qua ratione uos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, uestris factis conuicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa uel tota uel ex parte aliqua uaccillauerit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, uitam et uoluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non uiolandum baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum.

Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare uoluisti, ut ex hoc uelut probares nos baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii [*](12 cf. I Petro 3, 21 21 cf. epist. Creac. et II 22, 27 ) [*]( 1 attenditur WXYZ moribus codd. 2 consientia W conscienitentia Y 3 eius fama Z 6 uestram autem Ztnl ullo] illo WXmlYml 7 sacrilega-baptizauit om. R contracte W 11 accipientis ipsius v 12 dei] de WYmlR 14 baccillauerit WYml bacillauerit Xml uacillauerit cet. v 15 sed tu-Praeterlatus in sacri om. R 17 baptizarant Xm2Z baptizauerunt R 18 existimasti Ym2R in om. WXmlYml schismate Ym2Rv sacrilegio (alt. i a. 1. WY, sed in Y eras.) WYZ sacrilego XYm2Rv 19 uiolandam Yml indignissimis] indignissimus WXmlYml 23 probares uelut Zml 25 quomodocumque v crimine sacrilegii XZ )

518
crimine damnata conscientia dare potuit baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per uos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed uos solos baptizare debere contenditis.

Dicis in lege scriptum esse: oleum peccatoris nolo ungat caput meum. quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? dicis item scriptum esse: qui bapti?atur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? quod nec diligenter adtendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. uerumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: optata quidem, inquit, pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: \'iustitia et pax osculatae sunt inuicem\'. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena. quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. isti ergo non solum mortui, uerum etiam, quod est grauius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? quomodo profuit lauatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lauacro susceptos denuo non lauistis, si, ut putas, illud intellegendum est? nam quod in epistula mea, cui [*]( .6 epist. Cresc. et Ps. 140, 5. cf. II 23, 28 10 epist. Cresc. et Eccli. 31, 30. cf. II 24, 29 13 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 84, 11 25 cf. Petil. I 9, 10\' ) [*]( a timuiati YR 3 acerime W 4 persecutio WYml persecutos Ym2R 5 conditia W 6 dictis X dicitis Z esse scripsi (c/. p. 519, 4) est Wml et Wm2, om. cet. v 7 nollo W unguat XY uungat Ji capud R ista WYmlZml 8 sicutj sic Xml 11 attendis WX rz ex] et Wm1 13 qui W personaet W personaret Xml sonaet Yml sonet Ym2Rv dissertissima X uagiaitana W uagaitana eet. 14 inquid R iniuncta WXmlYml inuicta Xm2Z 16 ueredica Ym2 17 naufragia lVXml YmJR aegiptiorum W 19 littora Zv 23 eius WXml YR 24 denoo R sicut Y sicut-est del. Ym2, om. R )

519
respondere tibi uideris, putas quod idoli cultorem tamquam grauissimi peccati reum tantummodo exceperim et instas uehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: oleum peccatoris nolo ungat caput meum, Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. quamquam etsi leuiter peccauissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus uos latebris cum uestris sacrilegis, cum uestris famosi criminis reis, cum uestris cadaueribus insepultis abscondere poteritis?

Dicis, cum obicitur qua nobis licentia ius baptismatis uindicemus, quod non de merito actuum, non de uitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem uolumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur. quasi propter merita nostra contra deum nobis loquendum sit, ut quam iusti sumus tam iustum baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit uarius humanorum uarietate meritorum. unde uberius disputarem, nisi a uobis dato conpendio magis uterer. suscepto enim baptismo neque destructo, quem Maximianenses [*](1 cf. epist. Cresc. et II 24. 29. 27, 33 4 Ps. 140, o 16 cf. epist. Cresc. et II 30, 38 ) [*]( 1 cultorum W 2 instans W 4 oleum (eum in ras.) >\' oleum autem XZ uoguat X Y uungat R capilli R 6 sacrilegii catena v pertrahit IFXmi pertrahi a Xm2Ym2BZv 10 teBtimonium Xml 11 luggestionel sugges WYmJ 12 fugientes WYRml fugiente Rm2 14 reis] rei WYml 16 dicitis XZ baptismati WXml baptiemi YRv, cf. II 30, 38 18 praeiudicastis WYR praeindicati XZ 23 alt. et] ex WXmlYR 24 hic Wml 25 fit] sit exhinc Wml sit Wm2 )

520
dederunt, aspides uiperae parricidae cadauera Aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare baptismum, sed propria sanctitate atque ueritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.

Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de baptismo destruendo, qui apud haereticos uel schismaticos datur, tota causa uestra subuertitur. sed hoc aduersus Maximianenses uel alios, qui baptismum siue apud uos siue apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; uos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc uisum est sine ulla dubitatione fecistis. nam quod dicis orientales ideo (a) uestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. et uos suscepto baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam uestram sententiam rescidistis; tamen uobiscum estis et cum orientalibus esse non uultis. [*]( 9 cf. epist. Cresc. et II 31, 39 19 cf. epist. Cresc. et III 3, 3 ) [*]( 1 aegiptia W quicquid XYRZ 2 bagaieneis TF!R(c) bagaienses YInJ concilii v 3 grandi R grandiloco Z indicastis XmfJZ, cf. p. 525, 10 6 institus Xml 8 persuaderi XmSYmSRZv 9 potuerint Xml potuerit Xm2Ym2Zv potuit R dispensatione R 11 qui] quia WYml 13 apud nos siue apud uos v 16 cum] con R 19 a inserui 20 nobis consentiendo Rv, cf. De bapt. I 1, 2 (uol. I p. 147, 1) 21 ab aliquibus Ym2Rv 23 ostendit WXmlYmlR 25 rescindistis WXYZ cum] eum W )

521

Sed uidelicet inuenisse tibi uideris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, exclamas et dicis: o praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris pi\'aecepta iustitiae! nihil, inquit, inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur, nihil prodest bonis moribus uiuere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium macu- (losus, abluat sordidus, emundet inmundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? haec certe uerba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat uel abluit uel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat baptismum, sed dantis dei gratia et percipientis bona conscientia. sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet. a quibus ille dicebatur quod uenenum aspidum esset sub labiis eius et ueloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in uiis eius et uiam pacis ignoraret nec esset timor dei ante oculos eius, utrum tunc non esset [*]( 2 eloquentiam dilataresJ cf. Cic. Brut. 90, 309 3 Petit. I 6, 7 5 epist. Cresc. cf. III 4. 4. 5, 5 24 cf. Ps. 13, 3 ) [*]( 5 et clamas W 9 quicquid Xm2YRZ 10 hoc (om. WYmi) praecepto] profecto XZ, cf. III 5, 5 iniquus W 11 emundat WYtnl 13 meam] tuam R ago WXmlYml 14 scribserim V quia] qui R quoniam v 17 quicquid XYRZ 20 ei ministrat] eministrat Xrnl 21 dei otn. XZ, cf. p. 517, 12 22 distarem R ■ 24 sub] sed W 26 non ignoraret WYml non cognosceret Ym2R non agnosceret v nec] non R )

522
maculosus inmundus sordidus qui uas sordidum collecta faeculentia glutinauit, non infidelis uenenum aspidum sub labiis habens, non criminosus famosi criminis reus. et tamen et ipse nunc cum Primiano uester episcopus sedet et quos tunc baptizauit nusquam postea lotos uobiscum nunc habet.